PL 42, col. 140
Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
nisi unicus Filius qui est in sinu Patris; ipse
annuntiavit nobis de eo, totam ipsam solvi posse quaestionem:
quia ipse Filius, quod est Verbum Dei,
non solum novissimis temporibus, cum in carne apparere
dignatus est, sed etiam prius a constitutione
mundi, cui voluit de Patre annuntiavit, sive loquendo,
sive apparendo, vel per angelicam aliquam potestatem,
vel per quamlibet creaturam: quia ipse est in
omnibus veritas, et omnia illi constant, et omnia illi
ad nutum serviunt, atque subjecta sunt; ut etiam
oculis per visibilem creaturam cui vult, quando dignatur,
appareat: cum ipse tamen secundum divinitatem
suam, et secundum id quod Verbum est Patris,
coaeternum Patri, et incommutabile, per quod
facta sunt omnia, non nisi purgatissimo et simplicissimo
corde videatur. Et ideo quibusdam locis
etiam Scriptura ipsa testatur angelum visum, ubi dicit
Deum visum [(Gen. XVIII, 1 et 2)] . Sicut in illa luctatione
Jacob, et angelus dictus est ille qui apparuit [(Id. XXXII, 24-30)] .
Et cum apparuit in rubo Moysi [(Exod. III, 2)] :
et item in eremo, cum jam eduxisset
populum de terra Aegypti, quando legem accepit,
Deus ei locutus est [(Id. XIX, 3)] . Sed sive in rubo,
cum eum misit; sive postea, cum ei legem dedit;
angelum dicit Stephanus in Actibus Apostolorum ei
apparuisse [(Act. VII, 30, 35)] . Quod ideo dicimus, ne
quis arbitretur Verbum Dei, per quod facta sunt
omnia, quasi per locos posse definiri, et alicui visibiliter
apparere, nisi per aliquam visibilem creaturam.
Sicut enim Verbum Dei est in propheta, et
recte dicitur, Dixit Dominus; quia Verbum Dei, quod
est Christus, in propheta loquitur veritatem: sic et in
angelo ipse loquitur, quando veritatem angelus annuntiat;
et recte dicitur, Deus dixit; et, Deus apparuit:
et item dicitur recte, Angelus dixit, et, Angelus
apparuit; cum illud dicatur ex persona inhabitantis
Dei, illud ex persona servientis creaturae. Ex
hac regula etiam Apostolus ait: An vultis experimentum
ejus accipere, qui in me loquitur Christi [(II Cor. XIII, 3)]
?
2.
Si autem hoc movet, quod in Veteri Testamento
etiam peccatoribus Deus loquitur, vel Adae vel Evae,
vel serpenti; attendant etiam in Novo cujusmodi
exemplum Dominus posuit de homine stulto et cupido,
quomodo ei locutus est Dominus, cum ait: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua; haec quae
praeparasti cujus erunt
[(Luc. XII, 20)]
? Cum enim veritas
etiam peccatoribus dicitur, per quamlibet creaturam
dicatur, non nisi ab illo dicitur, qui unus est
verax. Quod autem Judaeis dicit, Nec vocem ejus aliquando
audistis; ideo dicit, quia non obtemperaverunt
isti duntaxat cum quibus loquebatur. Quibus
dicit etiam, Nec faciem ejus vidistis; quia non potest.
Quod autem dicit, Neque verbum ejus habetis in vobis
manens: quia in quo manet verbum Dei, Christus in
illo manet, quem isti respuerunt. Nam cum ipse Dominus
dixisset, Pater, clarifica me ea claritate qua fui apud
te, priusquam mundus fieret; sonuit vox de coelo, Et
clarificavi, et clarificabo [(Joan. XII, 28, et XVII, 5)]
. Quam
vocem multi Judaeorum praesentes audierunt, nec ideo