PL 42, col. 141

Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

tamen audisse dicendi sunt, quia non obtemperaverunt
ut crederent. Quapropter si non est mirandum
quod Verbum Dei, id est, unicus Filius Dei, qui de
Patre annuntiat, cui vult per se ipsum, cui vult per
aliquam creaturam manifestatur vel sonando, vel apparendo,
cum tamen ipse per se ipsum mundo corde
videatur, et per illum Pater; Beati enim mundicordes,
quia ipsi Deum videbunt [(Matth. V, 8)]
: non est
mirandum, ex utroque Testamento ista omnia testimonia
consonare.
CAPUT X.
De eo quod scriptum est, quod locutus
est Deus Moysi et dixit illi: Loquere ad filios
Israel: Sumite primitias ab omni homine, quod mihi
destinetis, hoc est, aurum, argentum, aeramentum, purpuram,
byssum, coccum, pilos caprinos, pelles rubras
agnorum, ligna integra, oleum ad illuminationem, thymiamata,
lapides pretiosos, hoc est, beryllos; et constituite
tabernaculum, in quo commorari vobiscum possim [(Exod. XXV, 2-8)]
.
Commovent etiam hinc Manichaei
quaestionem, et huic Scripturarum loco illud in
Evangelio dicunt esse contrarium, quod ait Dominus, Non jurabis, neque per coelum, quia sedes Dei est; neque
per terram, quia scabellum pedum ejus est
[(Matth. V,
34 et 35)]
. Disputant enim, et magnum aliquid sibi videntur
dicere, cum dicunt: Quomodo ille Deus, cujus
coelum sedes, et terra scabellum pedum ejus est,
in tabernaculo habitat, quod ex auro, et argento, et
aere, et purpura, et pilis pecorum, pellibusque constructum
est? Adhibentes etiam testem apostolum
Paulum, quia dicit Deum lucem habitare inaccessibilem [(I Tim. VI, 16)] .
Quibus nos parem quaestionem
referimus, et quod de Novo Testamento protulerunt,
de Veteri Testamento proferimus. Ibi enim invenitur
prius scriptum: Coelum mihi sedes est, terra autem
scabellum pedum meorum: quam domum aedificabitis
mihi, aut quis locus requiei meae? Nonne manus mea
fecit haec omnia [(Isai. LXVI, 1 et 2)]
? Ecce habent ubi
libri Veteris Testamenti praedicant Deum in templis
manufactis non habitare: et tamen Filius Dei nostri,
flagello de restibus facto, expulit de templo eos qui
boves et columbas vendebant, et nummulariorum
evertit mensas; et ait, Domus Patris mei domus orationis
vocabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum [(Joan. II, 15, 16, et Matth. XXI, 12, 13)]
.
Si
ergo aliquis istis duobus ex adverso capitulis constitutis,
velit imperitos decipere, et dicere in Veteri
Testamento magnificari Deum, cujus dicitur sedes
coelum, et terra scabellum pedum, et negatur habitare
in domo manufacta; in Novo autem Testamento
domus ejus dicitur templum constructum ab hominibus:
nonne Manichaei vel sero fatebuntur, et habitaculum
Dei per manus hominum factum, ad aliquam
significationem in utroque Testamento accipi; et
Deum non habitare in locis ab hominibus fabricatis,
in utroque Testamento praedicari?
CAPUT XI.
De eo quod in Exodo scriptum est, Ne
adoraveritis deos alienos: et iterum, Deus vester zelans
appellatur; zelans enim zelavit [(Exod. XX, 5, et XXXIV,
14)]
. Huic capitulo quod scriptum est, Ne adoraveritis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.