PL 42, col. 142

Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

deos alienos, cum calumniantur Manichaei, satis
ostendunt placere sibi adorari multos deos. Nec mirum,
quandoquidem in secta sua numerosissimam
deorum familiam commemorant atque commendant:
quippe qui etiam ad ista visibilia venerunt, quae pro
istius veritatis luce venerantur et adorant; et ideo
displicet eis quod scriptum est in Exodo, Ne adoraveritis
deos alienos. Addunt etiam illud propter hoc
dictum esse, Deus vester zelans appellatur; zelans
enim zelavit: ut tanquam Deum zelantem non amemus,
cujus zelo deos alienos adorare non sinimur. Et
ideo dicunt ista Evangelio esse contraria, quoniam
Dominus dicit, Pater juste, et mundus te non cognovit [(Joan. XVII, 25)]
:
quasi non sit dicendus Deus
justus, nisi nos deos alienos adorare permittat. Justum
enim Deum et zelantem Deum tanquam contraria
sibi esse dissertant, et decipiunt miseros, non
intelligentes totam spem salutis nostrae esse zelum
Dei. Hoc enim nomine illa ejus significatur providentia,
qua nullam a se animam fornicari impune
permittit, sicut Propheta dicit: Perdes omnes qui fornicantur
abs te [(Psal. LXXII, 27)]
. Sicut enim ea quae
dicitur ira Dei, non perturbatio mentis est, sed potentia
vindicandi: sic zelum Dei non cruciatum
animi, quo maritus adversus uxorem, vel uxor adversus
maritum torqueri solent, sed tranquillissimam
sincerissimamque justitiam, qua nulla anima beata
esse sinitur, falsis opinionibus pravisque cupiditatibus
corrupta, et quodam modo gravidata. Illi enim
haec verba horrescunt, qui nondum viderunt ineffabili
majestati nulla verba congruere. Sic enim ab
istis verbis temperandum putant, quasi aliquid dignum
Deo dicant, cum ista non dicunt. Sanctus
enim Spiritus hoc ipsum hominibus intelligentibus
insinuans, quam sint ineffabilia summa divina, his
etiam verbis uti voluit, quae apud homines in vitio
poni solent; ut inde admonerentur, etiam illa quae
cum aliqua dignitate Dei se putant homines dicere,
indigna esse illius majestate, cui honorificum potius
silentium, quam ulla vox humana competeret. Quaero
zelum hominis, et invenio perturbationem cruciantem
cor. Tamen cum quaero causam, nihil aliud invenio,
nisi quod non patitur conjugis adulterium.
Maxime enim et proprie inter conjugia zelotypia dici
solet. Itaque si maritus esset per se ipsum beatus et
omnipotens et justus, sine ullo cruciatu, et tota facilitate,
et nulla iniquitate peccatum conjugis vindicaret.
Quam tamen ejus actionem humano loquendi
modo etiamsi non proprie, translate tamen et recte
zelum vocarem. Quis enim Tullio calumniatus est,
qui certe noverat latine loqui, cum ait Caesari: Nulla
de virtutibus tuis, nec admirabilior, nec gratior misericordia
est [(Pro Q. Ligario, in fine)] ? Et tamen ex eo
appellatam misericordiam dicunt, quod miserum cor
faciat dolentis aliena miseria. Numquid ergo virtus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.