PL 42, col. 151

Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

carnes immundas putant, et earum creatorem Deum
esse negant. Nos autem teneamus apostolicam disciplinam
dicentem, quod omnia munda sint mundis [(Tit. I, 15)] ,
servata moderatione evangelica, ut non
graventur corda nostra cruditate, et vinolentia, et curis
saecularibus.
3.
Nam idem illud quod Apostolus ait, Non potestis
mensae Domini communicare, et mensae daemoniorum;
non video cur opponendum huic loco Legis, et quasi
contrarium Manichaei esse crediderint. Non enim de
immolationibus Lex loquitur, cum in Deuteronomio
dicitur, Secundum desiderium animae tuae occide, et
manduca omnem carnem, juxta voluptatem quam dedit
tibi Dominus; sed de cibis qui pertinent ad hominis
alimentum. Sed quoniam Manichaei etiam cum ad hominis
coenam quaeque animalia praeparantur, immolationem
esse dicunt; secundum suum intellectum
ista contraria esse putaverunt. Propterea et illum
commemoraverunt locum, ubi Apostolus ait, Quae
immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo:
cum Apostolus apertissime de victimis loqueretur,
quae in templo offeruntur daemonibus; non de his
escis quas sibi homines praeparant. Sic enim dicit: Quid ergo? dico quia idolis immolatum est aliquid, aut
idolum est aliquid? Sed quia quae immolant, daemoniis,
et non Deo immolant. Nolo vos socios daemoniorum
fieri. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem
daemoniorum. Non potestis mensae Domini participare,
et mensae daemoniorum. An aemulamur Dominum?
Numquid fortiores illo sumus? Omnia licita sunt, sed
non omnia expediunt: omnia licita sunt, sed non omnia
aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed id quod
alterius. Omne quod in macello venit, manducate, nihil
interrogantes propter conscientiam. Domini enim est
terra et plenitudo ejus. Si quis vos vocaverit ex infidelibus,
et volueritis ire; omnia quae apponuntur vobis,
manducate, nihil dijudicantes propter conscientiam. Si
quis autem vobis dixerit quia hoc immolatitium
est;
nolite manducare, propter illum qui indicavit, et propter
conscientiam: conscientiam autem dico, non tuam,
sed alterius. Quare enim libertas mea judicatur ab alia conscientia? Si ego cum gratia participo, utquid blasphemor,
pro quo gratias ago? Sive igitur manducatis,
sive bibitis, sive quodcumque facitis, omnia in gloriam
Dei facite
[(I Cor. X, 19-31)]
. Haec attendant Manichaei,
et videant quomodo dictum sit in Deuteronomio, Secundum
desiderium animae tuae occide, et manduca
omnem carnem, juxta voluptatem quam Dominus dedit
tibi. Quod enim de quibusdam carnibus non manducandis
Judaeis praeceptum est, et immundae sunt dictae,
ad significationem valet hominum immundorum, qui
per figuras in veteribus Scripturis sunt designati.
Sicuti enim bos ille, cui trituranti vetat os alligari,
evangelistam significat, sicut Apostolus apertissime
exponit [(Deut. XXV, 4; I Cor. IX, 7-9; et I Tim. V, 17,
18)] ; sic et illa quae prohibita sunt, quasdam hominum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.