PL 42, col. 152
Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
immunditias significant, quae in societatem corporis
Christi, id est, in Ecclesiam stabilem et sempiternam
non recipiuntur. Nam quod ad cibos attinet,
omnino nihil immundum esse, sed malum esse homini
qui per offensionem manducat, manifestissime
apparet.
CAPUT XV.
1.
De eo quod in Levitico scriptum
est: Separate a mundo immundum, et nemo manducet
carnem cameli, asini, et leporis, et porci, et aquilae, et
milvi, et corvi, et vulturis, et reliquorum [(Levit. XI)]
.
Nusquam manifestius plenissima dolis et fraudibus
anima hujus hominis deprehendi potest, qui tanquam
sibi adversa atque contraria de utroque Testamento capitula
objecit, quam in hoc loco ubi commemoravit in Levitico
scriptum esse, ut a nonnullis animalium carnibus
temperetur. Namque huic sententiae illud ex Evangelio
credidit opponendum, ubi Dominus dicit: Nihil
est ingrediens in hominem, coinquinans eum; sed ea quae
procedunt de eo, coinquinant [(Matth. XV, 11)]
. Hoc si
imprudens fecit, nihil caecius: si autem sciens, nihil
sceleratius. Nonne ipse paulo ante posuerat Apostoli
testimonium dicentis, Bonum est, fratres, non manducare
carnem, neque bibere vinum [(Rom. XIV, 21)]
; dum
cupit de Novo Testamento Veteri adversari, ubi dictum
est, Secundum desiderium animae tuae occide, et
manduca omnem carnem [(Deut. XII, 15)]
? Quomodo
ergo nunc placet ei sententia Domini, qua dicit, nihil
esse ingrediens in hominem quod coinquinet eum,
sed ea coinquinare quae de homine procedunt? Ubi se
iste abscondat ab hac sententia? Quo fugiet, dicat
mihi, quando immunditiam carnium fugiendam et a
cibis sanctorum separandam, perversa et superstitiosa
imaginatione continentiae praecipit? Certe enim,
si verum est, non coinquinare illa quae ingrediuntur
in hominem, cum magno errore immundas esse dicunt
escas Manichaei, cum homines carne vescuntur.
Si autem immundae sunt tales escae, quid de isto testimonio
facient, quod evangelica et divina auctoritate
prolatum est, ubi Dominus dicit, non coinquinari
hominem iis quae ingrediuntur in eum, sed iis quae
procedunt de illo? An forte dicturi sunt, sicut solent
dicere, cum Scripturarum eos urget auctoritas, hoc
capitulum a corruptoribus Scripturarum insertum
esse Evangelio? Cur ergo Adimantus hoc capitulo
teste utitur, et inde conatur Vetus Testamentum oppugnare,
unde iste prosternitur? Cum enim quispiam
catholicus christianus utriusque Scripturae venerator
et intellector ei responderit, haec non esse contraria;
quod illa de quorumdam carnibus animalium, quibus
non esse vescendum populo adhuc carnali praeceptum
est, ad significationem posita sint humanorum morum,
quos Ecclesia quae corpus est Domini, in suae
unitatis vinculum stabile et sempiternum recipere
non potest, tanquam immundas escas respuens, et in
sua viscera non convertens; ut omnia illa praecepta
carnali populo imposita futuram disciplinam spiritualis
populi prophetarent: et ideo non ea repugnare sententiae