PL 42, col. 171

Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

vidit, quod si dixisset, incorruptibili Deo; responderetur
illi quod nunc istis dicimus: Quid ergo incorruptibili
Deo factura erat gens tenebrarum, si cum
ea pugnare noluisset? Aut si forte mendosos codices
legerat, aut iste mendosus est ubi nos ipsum Adimantum
legimus, non est diutius de re dubia disserendum:
sed jam quaerendum est quomodo et Propheta
dixerit vidisse se Deum in sede altissima, et apostolus
Paulus verum dixerit, invisibilem Deum. Interrogo
itaque istos utrum invisibilia possint conspici. Si
dicunt posse; quid ergo calumniantur, si Deum invisibilem
Propheta conspexit? Si autem dicunt non
posse; ipsi Apostolo potius calumnientur, si audent,
qui ait: Invisibilia enim Dei, a constitutione mundi, per
ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur [(Rom. I, 20)]
.
Ipse enim dixit esse invisibilia; et ipse rursus dicit, conspiciuntur.
Nonne hic coguntur fateri oculis corporeis
esse invisibilia, menti vero esse visibilia? Sic
igitur et Propheta Deum, qui corporaliter invisibilis
est, non corporaliter, sed spiritualiter vidit.
2.
Nam multa genera visionis in Scripturis sanctis
inveniuntur. Unum, secundum oculos corporis; sicut
vidit Abraham tres viros sub ilice Mambre [(Genes.
XVIII, 1)] , et Moyses ignem in rubo [(Exod. III, 2)] , et
discipuli transfiguratum Dominum in monte inter
Moysen et Eliam [(Matth. XVII, 2, 3)] : et caetera hujusmodi.
Alterum, secundum quod imaginamur ea quae
per corpus sentimus: nam et pars ipsa nostra cum
divinitus assumitur, multa revelantur, non per oculos
corporis, aut aures, aliumve sensum carnalem; sed
tamen his similia, sicut vidit Petrus discum illum
submitti e coelo cum variis animalibus [(Act. XI, 5, 6)] .
Ex hoc genere est etiam istud Isaiae, quod imperitissime
impii reprehendunt. Non enim Deum forma
corporea circumterminat: sed quemadmodum figurate,
non proprie, multa dicuntur; ita etiam figurate multa
monstrantur. Tertium autem genus visionis est secundum
mentis intuitum, quo intellecta conspiciuntur
veritas atque sapientia: sine quo genere illa duo
quae prius posui, vel infructuosa sunt, vel etiam in
errorem mittunt. Cum enim ea, quae sive corporeis
sensibus, sive illi parti animae quae corporalium rerum
imagines capit, divinitus demonstrantur, non solum
sentiuntur his modis, sed etiam mente intelliguntur,
tunc est perfecta revelatio. Ex hoc tertio genere est
visio illa quam commemoravi, dicente Apostolo, Invisibilia
enim Dei, a constitutione mundi, per ea quae facta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.