PL 42, col. 177

Contra epistolam Manichaei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Against the Epistle of Manichæus, Called Fundamental 7 · Against the Epistle of Manichæus, Called Fundamental 8 · Against the Epistle of Manichæus, Called Fundamental 6

sunt. Sed absit ut ego Evangelio non credam. Illi
enim credens, non invenio quomodo possim etiam
tibi credere. Apostolorum enim nomina, quae ibi leguntur [(Matth. X, 2-4; Marc. III, 13-19, et Luc. VI,
13-16)] ,
non inter se continent nomen Manichaei. In
locum autem traditoris Christi quis successerit, in
Apostolorum Actibus legimus [(Act. I, 26)] : cui libro
necesse est me credere, si credo Evangelio, quoniam
utramque Scripturam similiter mihi catholica
commendat auctoritas. In eodem etiam libro de vocatione
atque apostolatu Pauli vulgatissimam tenemus
historiam [(Id. IX)] . Lege mihi jam, si potes, in Evangelio,
ubi Manichaeus apostolus dictus est; vel in aliquo
alio libro, cui me jam credidisse confiteor. An
illud lecturus es, ubi Spiritum sanctum paracletum
Dominus promisit Apostolis? De quo loco vide quot
et quanta sint, quae me revocent et deterreant ne
Manichaeo credam.
CAPUT VI.
7.
Cur apostolum Christi se scripserit.
Quaero enim, cur epistolae hujus principium
sit, Manichaeus apostolus Jesu Christi; et non sit,
Paracletus apostolus Jesu Christi. Si autem missus a
Christo Paracletus Manichaeum misit, cur lego, Manichaeus
apostolus Jesu Christi; et non potius, Manichaeus
apostolus Paracleti? Si dicis ipsum esse Christum,
qui est etiam Spiritus sanctus, contradicis
ipsi Scripturae, ubi Dominus ait, Et alium Paracletum
mittam vobis [(Joan. XIV, 16)]
. Si autem Christi
nomen ideo recte positum putas, non quia ipse est
Christus, qui et Paracletus, sed quia ejusdem sunt
ambo substantiae; id est, non quia unus est, sed
quia unum sunt: poterat et Paulus dicere, Paulus
apostolus Dei Patris; quia dixit Dominus, Ego et
Pater unum sumus [(Id. X, 30)]
. Nusquam hoc dicit:
sed nec quisquam Apostolorum Patris se apostolum
scribit. Quid sibi ergo vult ista novitas? Nonne vobis
videtur nescio quam redolere fallaciam? Certe si
nihil interesse arbitratus est, cur non varie in aliis
epistolis apostolum Christi se nominat; in aliis,
Paracleti? Sed Christi semper audivi, quotiescumque
audivi: Paracleti autem nec semel. Quid hoc esse
causae arbitramur, nisi quia illa superbia, mater
omnium haereticorum, impulit hominem, ut non
missum se a Paracleto vellet videri; sed ita susceptum,
ut ipse Paracletus diceretur? Sicut Jesus
Christus homo, non a Dei Filio, id est Virtute et Sapientia
Dei, per quam facta sunt omnia, missus est;
sed ita susceptus secundum catholicam fidem, ut
ipse esset Dei Filius, id est, in illo ipso Dei Sapientia
sanandis peccatoribus appareret: sic se ille voluit
a Spiritu sancto, quem Christus promisit, videri
esse susceptum, ut jam cum audimus Manichaeum Spiritum
sanctum, intelligamus apostolum Jesu Christi,
id est, missum a Jesu Christo, qui eum se missurum
esse promisit. Singularis audacia ista, et ineffabile
sacrilegium!
CAPUT VII.
8.
Manichaeus Spiritus sanctus quomodo
creditus a suis. Sed tamen quaero, cum Pater et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.