PL 42, col. 276
Contra Faustum Manichaeum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Reply to Faustus the Manichæan 12.42
de germinatione filius meus, ascendisti recumbens, dormisti
ut leo, et ut catulus leonis, quis suscitabit eum?
Non deerit princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus,
donec veniant quae reposita sunt ei; et ipse exspectatio
gentium, alligans ad vineam pullum suum, et cilicio
pullum asinae: lavabit in vino stolam suam, et in sanguine
uvae amictum suum: fulgentes oculi ejus a vino,
et dentes candidiores lacte [(Gen. XLIX, 1, 2, 8-12)]
.
Falsa sint ista, obscura sint ista, si non in Christo
evidentissima luce claruerunt; si non eum laudant
fratres ejus Apostoli, et omnes cohaeredes ejus, non
suam gloriam quaerentes, sed ipsius: si non sunt manus
ejus super dorsa inimicorum ejus; si non deprimuntur
atque curvantur ad terram, crescentibus populis
christianis, quicumque illi adhuc adversantur:
si non eum adoraverunt filii Jacob in reliquiis, quae
per electionem gratiae salvae factae sunt [(Rom. XI, 5)] :
si non ipse catulus est leonis, quoniam nascendo parvulus
factus est; propter hoc additum, De germinatione
filius meus. Causa quippe reddita est quare catulus,
in cujus laude alibi scriptum est, Catulus leonis
fortior jumentis [(Prov. XXX, 30)]
; hoc est, etiam parvulus
fortior majoribus: si non ascendit in cruce recumbens,
cum inclinato capite reddidit spiritum:
si non dormivit ut leo, quia et in ipsa morte non est
victus, sed vicit; et ut catulus leonis, inde enim
mortuus unde et natus: si non ille eum suscitavit a
mortuis, quem nemo hominum vidit, nec videre potest [(I Tim. VI, 16)] .
Eo enim quod dictum est, Quis
suscitabit eum? satis expressa est tanquam ignoti significatio.
Si defuit princeps ex Juda, et dux de femoribus
ejus, donec venirent opportuno tempore,
quae promissa tanquam reposita fuerant. Sunt enim
litterae certissimae historiae ipsorum quoque Judaeorum,
quibus ostenditur primum alienigenam Herodem
regem fuisse in gente Judaeorum, quo tempore
natus Christus est [(Matth. II, 3, 7)] . Ita non defuit rex
de semine Juda, donec venirent quae reposita erant
illi. Sed quia non solis Judaeis fidelibus profuit quod
promissum est, vide quid sequatur: Et ipse exspectatio
gentium. Ipse alligavit ad vineam pullum suum,
id est, populum suum, in cilicio praedicans et clamans, Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum
coelorum
[(Id. III, 2)]
. Populum autem Gentium illi subditum
cognoscimus pullo asinae comparatum, in quo
etiam sedit ducens eum in Jerusalem [(Id. XXI, 2-10)] ,
id est, in visionem pacis, docens mansuetos vias suas.
Si non lavit in vino stolam suam: ipsa est enim gloriosa
Ecclesia, quam sibi exhibet, non habentem
maculam aut rugam [(Ephes. V, 27)] : cui dicitur etiam
per Isaiam, Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium,
tanquam nivem dealbabo [(Isai. 1, 18)]
. Unde, nisi de
dimissis peccatis? In quo ergo vino, nisi illo de quo
dicitur, quod pro multis effundetur in remissionem peccatorum [(Matth. XXVI, 28)]
?
Ipse est enim botrus ille
qui pependit in ligno [(Num. XIII, 24)] . Propterea et
hic vide quid adjungat, Et in sanguine uvae amictum
suum. Jam vero fulgere oculos ejus a vino, illa in corpore
ejus membra cognoscunt, quibus donatum est