PL 42, col. 284

Contra Faustum Manichaeum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Reply to Faustus the Manichæan 13.5 · Reply to Faustus the Manichæan 13.6

Abrahae, et Isaac, et Jacob, In semine tuo benedicentur
omnes gentes [(Gen. 22, 18, XXVI, 4, et XXVIII,
14)]
. Quid ergo respondetis, cuinam de Christo credideritis,
quibus testes alienigenae non placent?
Nostrorum porro Librorum auctoritas, tot gentium
consensione, per successiones Apostolorum, episcoporum,
conciliorumque roborata, vobis adversa est:
vestrorum autem nulla est, quia et a tam paucis profertur,
et ab iis qui Deum et Christum mendacem
colunt. Unde contra eorum mendacem doctrinam fit,
nisi et ipsi tanquam imitatores Dei et Christi sui
mendaces habeantur. Fama vero etiam ipsa consulta,
et vos pessimos jactat, et Christum ex semine David
contra vos praedicare non cessat. Vocem Patris de
coelo non audistis [(Matth. III, 17, et XVII, 5)] , opera
Christi quibus de seipso testificabatur, non vidistis:
codices in quibus haec scripta sunt, ut specie christiana
fallatis, velut accipitis; ne tamen contra vos legantur,
infalsatos dicitis. Profertis inde Christum
dicentem, Si mihi non creditis, operibus credite [(Joan.
X, 38)]
; et, Ego sum qui testimonium perhibeo de me,
et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater [(Id.
VIII, 18)]
: et non vultis contra vos inde proferri, Scrutamini
Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam
habere; ipsae testimonium perhibent de me; et, Si crederetis
Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit;
et, Habent ibi Moysen et Prophetas, audiant eos [(Id.
V, 39, 46)]
; et, Si Moysen et Prophetas non audiunt,
nec si quis a mortuis resurrexerit, credent ei [(Luc. XVI,
29, 31)]
! Unde huc existis? unde confiditis? Scripturas
tanta auctoritate firmatas commendatasque respuitis,
miracula non facitis: quae si faceretis, etiam
ipsa in vobis caveremus, praestruente nos Domino et
dicente, Exsurgent multi pseudochristi et pseudoprophetae,
et facient signa et prodigia multa, ut fallant, si
fieri potest, etiam electos: ecce praedixi vobis [(Matth.
XXIV, 24, 25)]
. Usque adeo nihil credi voluit adversus
confirmatam Scripturarum auctoritatem, quae fidem
suam rebus ipsis probat, quae per temporum successiones
haec impleri et effici ostendit, quae tanto antequam
fierent, praenuntiavit.
CAPUT VI.
Restat ut rationem vos exhibere dicatis,
tam certam et invictam, ut per seipsam declarata
veritate, nullam testis auctoritatem, nullam
miraculi veritatem requirat. Quid dicitis? quid profertis?
quam rationem, quam veritatem? Fabula illa
est longa et vana, puerile ludibrium, et muliebre
jocamentum, et aniculare deliramentum, continens
initium truncum, et medium putridum, et finem ruinosum.
Cum enim vobis ex ejus initio dictum fuerit,
Immortali, invisibili, incorruptibili Deo, quid factura
erat gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset?
et de medio ejus, Quomodo est incorruptibilis et incontaminabilis
Deus, cujus membra in pomis et
oleribus manducando et digerendo conteritis ut purgetis?
et de fine ejus, Quid fecit anima misera, ut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.