PL 42, col. 384
Contra Faustum Manichaeum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Reply to Faustus the Manichæan 20.20 · Reply to Faustus the Manichæan 20.21
Christianorum similem dicitis sacrificiis Paganorum,
quorum nonnullis in hoc quoque similes estis. Propterea
enim nefas habetis pecora occidi, quia humanas
animas in ea revolvi arbitramini, quod in quorumdam
gentilium philosophorum libris invenitur:
quanquam a posterioribus aliter intellectum esse dicatur.
Verum in hoc etiam multo deterius erratis:
illi enim in pecore timuerunt trucidare proximum
suum; vos autem deum vestrum, cujus membra esse
etiam pecorum animas arbitramini.
CAPUT XXI.
Nam quod etiam hinc nobis calumniatur
Faustus, quod martyrum memorias honoramus,
in hoc dicens nos idola convertisse, non tam
me movet, ut huic calumniae respondeam, quam ut
ipsum Faustum ostendam studio calumniandi etiam
ab ipsius Manichaei vanitatibus exorbitare voluisse, et
in vulgarem atque poeticam Paganorum opinionem,
a quibus se alienissimum cupit videri, nescio quomodo
incautum incidisse. Cum enim dixisset nos vertisse
idola in martyres, quos votis, inquit, similibus
colitis, defunctorum umbras vino placatis et dapibus:
sunt ergo umbrae defunctorum? Nunquam hoc in vestris
sermonibus audivimus, nunquam in litteris legimus:
imo contradicere soletis talibus opinionibus,
asserentes animas mortuorum malas minusve purgatas,
aut in revolutiones ire, aut in graviores aliquas
poenas; bonas autem in naves imponi, et in coelo navigantes
transire hinc in illud phantasma terrae luminis,
pro qua pugnando perierant: ita nullas animas
circa suorum corporum sepulcra detineri: unde
igitur umbrae defunctorum? quae substantia earum?
qui locus? Sed maledicendi cupiditate Faustus quid
profiteretur, oblitus est: aut forte dormitans umbras
somniando dictavit; nec, cum verba sua legeret, evigilavit.
Populus autem christianus memorias martyrum
religiosa solemnitate concelebrat, et ad excitandam
imitationem, et ut meritis eorum consocietur,
atque orationibus adjuvetur: ita tamen ut nulli martyrum,
sed ipsi Deo martyrum, quamvis in memoriis
martyrum, constituamus altaria. Quis enim antistitum
in locis sanctorum corporum assistens altari,
aliquando dixit, Offerimus tibi, Petre; aut, Paule;
aut, Cypriane: sed quod offertur, offertur Deo qui
martyres coronavit, apud memorias eorum quos coronavit;
ut ex ipsorum locorum admonitione major
affectus exsurgat, ad acuendam charitatem et in illos
quos imitari possumus, et in illum quo adjuvante
possumus. Colimus ergo martyres eo cultu dilectionis
et societatis, quo et in hac vita coluntur sancti homines
Dei, quorum cor ad talem pro evangelica veritate
passionem paratum esse sentimus. Sed illos
tanto devotius, quanto securius post certamina superata:
quanto etiam fidentiore laude praedicamus,
jam in vita feliciore victores, quam in ista adhuc usque