PL 42, col. 41

De haeresibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

,
porcam scilicet cum porcellis videri exire de
ore hominis quando purgatur, et in eum visibili similiter
specie ignem, qui non comburat, intrare. His
adjungit Epiphanius Euphemitas, Martyrianos, et Satanianos,
et hos omnes cum illis tanquam unam haeresim
ponit. Dicuntur Euchitae opinari, monachis
non licere sustentandae vitae suae causa aliquid operari,
atque ita se ipsos monachos profiteri, ut omnino
ab operibus vacent.
Usque ad istos ergo de haeresibus opus suum perduxit
supra dictus episcopus Cyprius, apud Graecos
inter magnos habitus, et a multis in catholicae fidei
sanitate laudatus. Cujus ego in commemorandis haereticis
non modum, sed ordinem sum secutus. Nam
et aliqua ex aliis posui quae ipse non posuit, et aliqua
non posui, quae ipse posuit: itaque alia latius quam
ipse, alia etiam brevius explicavi, paremque in nonnullis
exhibui brevitatem, omnia moderans sicut intentionis
meae ratio postulabat. Proinde ille de octoginta
haeresibus, separatis viginti, quas ante Domini
adventum exstitisse, sicut ei visum est, computavit;
reliquas post Domini ascensum natas sexaginta, brevissimis
libris quinque comprehendit, atque omnes
sex libros totius ejusdem sui operis fecit. Ego autem,
quia secundum petitionem tuam eas haereses
memorare institui, quae post glorificationem Christi
se adversus doctrinam Christi, etiam sub velamine
christiani nominis extulerunt, quinquaginta septem ex
Epiphanii ipsius opere in meum transtuli, duas in
unam referens, ubi nullam differentiam potui reperire:
et rursus ubi ille ex duabus unam facere voluit,
sub numeris suis singulas posui. Sed adhuc commemorare
debeo, sive quas apud alios reperi, sive quas
ipse reminiscor. Nunc ergo addo quas Philaster posuit,
nec posuit Epiphanius.
LVIII.
METANGISMONITAE dici possunt, qui Metangismon
asserunt, dicentes sic esse in Patre Filium,
quomodo vas in vase, quasi duo corpora carnaliter
opinantes; ita ut Filius intret in Patrem, tanquam vas
minus in vas majus. Unde et tale nomen hic error
accepit, ut μεταγγισμός graece diceretur: ἀγγεἶον quippe
illa lingua vas dicitur: sed introitus unius vasis in
alterum, latine uno nomine non potest dici, sicut
graece potuit μεταγγισμός.
LIX.
SELEUCIANI sunt vel Hermiani ab auctoribus
Seleuco vel Hermia, qui elementorum materiam de qua
factus est mundus, non a Deo factam dicunt, sed Deo
coaeternam. Nec animam Deo tribuunt creatori, sed
creatores esse animarum Angelos volunt de igne et
spiritu. Malum autem asserunt esse aliquando a Deo,
aliquando a materia. Negant Salvatorem in carne sedere
ad dexteram Patris, sed ea se exuisse perhibent,
eamque in sole posuisse, accipientes occasionem de

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.