PL 42, col. 38

De haeresibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

ludificandis humanis sensibus praebuisse, ubi non solum
mortem, verum etiam resurrectionem similiter
mentiretur. Deum qui Legem per Moysen dedit, et
in Hebraeis Prophetis locutus est, non esse verum
Deum, sed unum ex principibus tenebrarum. Ipsiusque
Testamenti Novi scripturas tanquam infalsatas
ita legunt, ut quod volunt inde accipiant, quod nolunt
rejiciant, eisque tanquam totum verum habentes
nonnullas apocryphas anteponant. Promissionem
Domini Jesu Christi de paracleto Spiritu sancto [(Joan.
XVI, 7)] in suo haeresiarcha Manichaeo dicunt esse
completam. Unde se in suis litteris Jesu Christi apostolum
dicit, eo quod Jesus Christus se missurum esse
promiserit atque in illo miserit Spiritum sanctum.
Propter quod etiam ipse Manichaeus duodecim discipulos
habuit, ad instar apostolici numeri, quem numerum
Manichaei hodieque custodiunt. Nam ex Electis
suis habent duodecim, quos appellant magistros,
et tertium decimum principem ipsorum: episcopos
autem septuaginta duos, qui ordinantur a magistris;
et presbyteros, qui ordinantur ab episcopis. Habent
etiam episcopi diaconos. Jam caeteri tantummodo
Electi vocantur: sed mittuntur etiam ipsi qui videntur
idonei, ad hunc errorem, vel ubi est, sustentandum
et augendum; vel, ubi non est, etiam seminandum.
Baptismum in aqua nihil cuiquam perhibent
salutis afferre: nec quemquam eorum quos decipiunt,
baptizandum putant. Orationes faciunt ad solem per
diem, quaqua versum circuit: ad lunam per noctem,
si apparet; si autem non apparet, ad aquiloniam partem,
qua sol cum occiderit, ad orientem revertitur,
stant orantes. Peccatorum originem non libero arbitrio
voluntatis, sed substantiae tribuunt gentis adversae:
quam dogmatizantes esse hominibus mixtam,
omnem carnem non Dei, sed malae mentis perhibent
esse opificium, quae a contrario principio Deo coaeterna
est. Carnalem concupiscentiam, qua caro concupiscit
adversus spiritum, non ex vitiata in primo
homine natura nobis inesse infirmitatem; sed substantiam
volunt esse contrariam, sic nobis adhaerentem,
ut quando liberamur atque purgamur, separetur
a nobis, et in sua natura etiam ipsa immortaliter vivat:
easque duas animas, vel duas mentes, unam
bonam, alteram malam, in uno homine inter se habere
conflictum, quando caro concupiscit adversus
spiritum, et spiritus adversus carnem [(Galat. V, 17)] .
Nec in nobis sanatum hoc vitium, sicuti nos dicimus,
nunquam futurum: sed a nobis sejunctam atque seclusam
substantiam istam mali, et finito isto saeculo
post conflagrationem mundi in globo quodam, tanquam
in carcere sempiterno, esse victuram. Cui globo
affirmant accessurum semper et adhaesurum quasi
coopertorium atque tectorium ex animabus, natura
quidem bonis, sed tamen quae non potuerint a naturae
malae contagione mundari.
XLVII.
HIERACITAE, quorum auctor Hieraca nuncupatur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.