PL 42, col. 46
De haeresibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Mariae destruebat, dicens eam pariendo fuisse
corruptam. Virginitatem etiam sanctimonialium, et
continentiam sexus virilis in sanctis eligentibus
caelibem vitam, conjugiorum castorum atque fidelium
meritis adaequabat: ita ut quaedam virgines sacrae
provectae jam aetatis in urbe Roma, ubi haec docebat,
eo audito nupsisse dicantur. Non sane ipse vel habebat,
vel habere volebat uxorem: quod non propter
aliquod apud Deum majus meritum in regno vitae perpetuae
profuturum, sed propter praesentem prodesse
necessitatem, hoc est, ne homo conjugales patiatur
molestias, disputabat. Cito tamen ista haeresis oppressa
et exstincta est, nec usque ad deceptionem
aliquorum sacerdotum potuit pervenire.
LXXXIII.
Cum Eusebii historiam scrutatus essem,
cui Rufinus a se in latinam linguam translatae subsequentium
etiam temporum duos libros addidit, non
inveni aliquam haeresim, quam non legerim apud
istos, nisi quam in sexto libro ponit Eusebius, narrans
eam exstitisse in Arabia. Itaque hos haereticos, quoniam
nullum eorum ponit auctorem, Arabicos possumus
nuncupare: qui dixerunt animas cum corporibus
mori atque dissolvi, et in fine saeculi utrumque
resurgere. Sed hos disputatione Origenis praesentis et
eos alloquentis, celerrime dicit fuisse correctos [(Euseb.,
lib. 6, cap. 37)] . Jam nunc illae commemorandae
sunt haereses, quae a nobis non apud istos repertae
sunt, sed in recordationem nostram quomodocumque
venerunt.
LXXXIV.
HELVIDIANI exorti ab Helvidio, ita virginitati
Mariae contradicunt, ut eam post Christum
alios etiam filios de viro suo Joseph peperisse contendant.
Sed mirum ni istos, praetermisso Helvidii
nomine, Antidicomaritas Epiphanius appellavit.
LXXXV.
PATERNIANI inferiores partes humani
corporis non a Deo, sed a diabolo factas opinantur,
et omnium ex illis partibus flagitiorum licentiam tribuentes
impurissime vivunt. Hos etiam Venustianos
quidam vocant.
LXXXVI.
TERTULLIANISTAE a Tertulliano, cujus
multa leguntur opuscula eloquentissime scripta,
usque ad nostrum tempus paulatim deficientes, in
extremis reliquiis durare potuerunt in urbe Carthaginensi:
me autem ibi posito ante aliquot annos,
quod etiam te meminisse arbitror, omni ex parte
consumpti sunt. Paucissimi enim qui remanserant,
in Catholicam transierunt, suamque basilicam, quae
nunc etiam notissima est, Catholicae tradiderunt. Tertullianus
ergo, sicut scripta ejus indicant, animam
dicit immortalem quidem, sed eam corpus esse contendit:
neque hanc tantum, sed ipsum etiam Deum.
Nec tamen hinc haereticus dicitur factus. Posset
enim quoquo modo putari ipsam naturam substantiamque
divinam corpus vocare; non tale corpus