PL 42, col. 88

De utilitate credendi (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On the Profit of Believing 32 · On the Profit of Believing 33 · On the Profit of Believing 31

a paucis, nulla confirmante ratione, non ei,
sed illis qui eam proferunt, creditur. Quamobrem
scripturas istas si vos profertis, tam pauci et incogniti,
non libet credere. Simul etiam contra promissum
facitis, fidem potius imperando, quam reddendo
rationem. Rursus me ad multitudinem famamque revocabis.
Cohibe tandem pertinaciam, et nescio quam
indomitam propagandi nominis libidinem: et mone
potius ut hujus multitudinis primates quaeram, et
quaeram diligentissime ac laboriosissime, ut ab his
potius de his litteris aliquid discam, qui si non essent,
discendum omnino esse nescirem. Tu vero in
latebras tuas redi, nec quidquam insidiare, sub nomine
veritatis, quam conaris eis adimere, quibus auctoritatem
ipse concedis.
32.
Si autem Christo etiam credendum negant,
nisi indubitata ratio reddita fuerit, christiani non
sunt. Nam id adversus nos pagani quidam dicunt,
stulte quidem, sed non sibi adversi, nec repugnantes.
Hos vero quis ferat ad Christum se pertinere
profiteri, qui nisi apertissimam rationem stultis de
Deo protulerint, nihil credendum esse contendunt? At
ipsum videmus quantum illa, cui et ipsi credunt,
docet historia, nihil prius, neque fortius, quam credi
sibi voluisse: cum illi nondum essent idonei, cum
quibus ei res esset, ad divina percipienda secreta.
Quid enim aliud agunt tanta et tam multa miracula,
ipso etiam dicente illa fieri non ob aliud, nisi ut sibi
crederetur? Fide ille stultos ducebat, vos ratione ducitis.
Clamabat ille ut crederetur, vos reclamatis. Laudabat
credentes ille, vos objurgatis. Nisi vero aut in
vinum aquam converteret [(Joan. XI, 7-9)] , ut alia
omittam, si nihil tale facientem, sed docentem homines
sequi possent: aut nihil pendenda vox illa est, Credite Deo, et mihi credite
[(Id. XIV, 1)]
; aut temeritatis
ille culpandus est, qui eum in domum suam venire
noluit, solo ejus imperio pueri sui morbum credens
esse cessurum [(Matth. VIII, 8)] . Ergo ille afferens
medicinam quae corruptissimos mores sanatura esset,
miraculis conciliavit auctoritatem, auctoritate meruit
fidem, fide contraxit multitudinem, multitudine
obtinuit vetustatem, vetustate roboravit religionem:
quam non solum haereticorum ineptissima novitas
fraudibus agens, sed nec gentium quidem veternosus
error violenter adversans, aliqua ex parte convelleret.
CAPUT XV.
33.
Sapientia Dei incarnata, via
ad religionem commodissima. Quamobrem, tametsi docere
non valeo, monere tamen non desino, ut quoniam
multi se sapientes videri volunt, neque utrum
sint stulti, dignoscere facile est; omni intentione,
votisque omnibus, gemitibus denique, vel etiam, si
fieri potest, fletibus Deum deprecere, ut te ab erroris
malo liberet, si tibi beata vita cordi est. Quod facilius
fiet, si praeceptis ejus, quae tanta Ecclesiae catholicae
auctoritate firmata esse voluit, libens obtemperes.
Cum enim sapiens sit Deo ita mente conjunctus,
ut nihil interponatur quod separet; Deus enim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.