PL 42, col. 770

Contra Maximinum episcopum Arianorum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Jesus; an vero non per Jesum Christum sapienti,
sed per Jesum Christum gloria Deo soli sapienti,
videtur ambiguum. Sed quis audeat dicere per Jesum
Christum fieri ut sit sapiens Deus Pater; cum secundum
substantiam suam non dubitandum sit eum esse
sapientem, potiusque sit substantia Filii per gignentem
Patrem, quam substantia Patris per genitum
Filium? Restat ergo ut soli sapienti Deo gloria sit
per Jesum Christum, hoc est, clara cum laude notitia,
qua innotuit gentibus Deus Trinitas: ideo per
Jesum Christum, quia, ut alia taceam, ipse praecepit
baptizari gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus
sancti [(Matth. XXVIII, 19)] ; ubi praecipue commendata
est hujus individuae gloria Trinitatis. Deus itaque,
quod est ipsa Trinitas, propterea solus sapiens recte
dicitur, quia solus secundum substantiam suam sapiens
est: non secundum accidentem vel accedentem
participationem sapientiae, sicut sapiens est rationalis
quaecumque creatura. Quod vero additum est, cui, ut
diceretur, cui gloria; cum sufficeret si dictum esset,
Ei autem gloria: inusitatam nostrae linguae indicat
locutionem; non sensum quem requiramus, vel de
quo ambigamus, insinuat. Quid enim sensui deperit,
si dicatur, Ei gloria, cui per Christum gloria? Hoc
est namque, per Jesum Christum cui gloria; quod est,
cui per Jesum Christum gloria. Sed horum alter inusitatus,
alter usitatus est ordo verborum.
CAPUT XIV.
1.
Quaeris a me, Si de substantia
Patris est Filius, de substantia Patris est etiam Spiritus
sanctus; cur unus Filius sit, et alius non sit filius.
Ecce respondeo, sive capias, sive non capias. De
Patre est Filius, de Patre est Spiritus sanctus: sed
ille genitus, iste procedens: ideo ille Filius est Patris,
de quo est genitus; iste autem Spiritus utriusque,
quoniam de utroque procedit. Sed ideo cum de
illo Filius loqueretur, ait, De Patre procedit [(Joan.
XV, 26)]
; quoniam Pater processionis ejus est auctor,
qui talem Filium genuit, et gignendo ei dedit ut
etiam de ipso procederet Spiritus sanctus. Nam nisi
procederet et de ipso, non diceret discipulis, Accipite
Spiritum sanctum; eumque insufflando daret [(Id.
XX, 22)] , ut a se quoque procedere significans, aperte
ostenderet flando, quod spirando dabat occulte. Quia
ergo si nasceretur, non tantum de Patre, nec tantum
de Filio, sed de ambobus utique nasceretur; sine
dubio filius diceretur amborum. Ac per hoc quia
filius amborum nullo modo est, non oportuit nasci
eum de ambobus. Amborum est ergo Spiritus, procedendo
de ambobus. Quid autem inter nasci et procedere
intersit, de illa excellentissima natura loquens
explicare quis potest? Non omne quod procedit nascitur,
quamvis omne procedat quod nascitur; sicut
non omne quod bipes est homo est, quamvis bipes
sit omnis qui homo est. Haec scio: distinguere autem
inter illam generationem et hanc processionem nescio,
non valeo, non sufficio. Ac per hoc quia et illa
et ista est ineffabilis, sicut propheta de Filio loquens
ait, Generationem ejus quis enarrabit [(Isai. LIII, 8)]
? ita
de Spiritu sancto verissime dicitur, Processionem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.