PL 42, col. 794
Contra Maximinum episcopum Arianorum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
videatur, si hoc de se ipso aliquis dicat. Itane
vero quisquam vestrum etsi non audet dicere, Ego et
Deus unum sumus; saltem audet dicere, Paulus et
Deus unum sunt; sicut incunctanter dicimus, Paulus
et Apollo unum sunt; Deus Pater et Deus Filius
unum sunt? Porro, si non audetis dicere, Quilibet
homo sanctus, quilibet propheta, quilibet apostolus,
et Deus, unum sunt; quis te urgebat, quis te impingebat,
quis te praecipitabat, ut diceres, Apostoli
unum sunt cum Patre et Filio? Unum sunt, inquis, Pater et Filius, non tamen unus:
continuoque subjungis, Unum ad concordiam pertinet; Unus, ad numerum
singularitatis.
Volebas autem dicere, Unum
sunt, ad concordiam pertinet; Unus est, ad numerum
singularitatis: sed te a consideratione verborum tuorum
impetus disputationis avertit. Nam et Unum et
Unus utique ad numerum pertinet singularem. Sed
quod verum est; Unum sunt, propter id quod additum
est, Sunt, pluralem indicat numerum, quadam
singularitate connexum: Unus est autem, apertissime
est numerus singularis. Sed numquid Apostolus
diceret, Qui autem adhaeret Domino, unum sunt?
Quid enim aliud diceret, si hoc diceret, nisi, Homo
sanctus, et Deus, unum sunt? Sed absit, absit ab illa
sapientia ista sententia: et tamen dixit, Qui autem
adhaeret Domino, unus spiritus est [(I Cor. VI, 17)]
; ut
noveris de his dici, Unum sunt, quae unius sunt ejusdemque
substantiae: sicut quibusdam hominibus dictum
est, Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu [(Galat. III, 28)]
;
et sicut ait ipse Christus, Ego et Pater
unum sumus [(Joan. X, 30)]
. Cum autem unus dicitur,
et quid unus dicitur: et de diversis substantiis
dici potest, sicut dictum est, Qui adhaeret Domino,
unus spiritus est; et de rebus unius substantiae, sicut
dictum est, Erat eis anima et cor unum [(Act. IV, 32)]
. Erat,
dixit; non dixit, Erant: quoniam dixit et quid
erat; id est, anima et cor. Sic etiam de Patre et Filio,
et, Unum sunt, dicimus, quia unius substantiae duo
sunt: et, Unus est, dicimus, sed addimus quid unus;
id est, unus Deus, unus Dominus, unus Omnipotens,
et si quid hujusmodi. Satis me vobis duarum istarum
locutionum arbitror inculcasse distantiam. Scrutare
itaque Scripturas canonicas veteres et novas, et inveni,
si potest, ubi dicta sunt aliqua, Unum sunt, quae
sunt diversae naturae atque substantiae.
3.
Sane falli te nolo in Epistola Joannis apostoli ubi
ait: Tres sunt testes; spiritus, et aqua, et sanguis;
et tres unum sunt [(I Joan. V, 8)]
. Ne forte dicas spiritum
et aquam et sanguinem diversas esse substantias,
et tamen dictum esse, tres unum sunt: propter hoc
admonui ne fallaris. Haec enim sacramenta sunt, in
quibus non quid sint, sed quid ostendant semper attenditur:
quoniam signa sunt rerum, aliud existentia,
et aliud significantia. Si ergo illa quae his significantur,
intelligantur, ipsa inveniuntur unius esse substantiae;