PL 42, col. 810

Contra Maximinum episcopum Arianorum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

gavisus est;
cur non diem Christi intelligimus tempus
Christi, quo erat venturus in carne, quod Abraham
sicut et alii Prophetae in spiritu potuit videre
atque gaudere? Neque hic igitur quod proposueras
et pollicitus fueras, probare potuisti.
9.
Post haec venisti ad Jacob, qui luctatus est cum
Angelo, quem scriptura ipsa Geneseos et hominem
dicit et Deum. Nam ita legitur: Remansit autem Jacob
solus, et luctabatur homo cum illo usque in mane.
Vidit autem quod non potest ad eum, et tetigit latitudinem
femoris ejus, et obstupuit latitudo femoris Jacob,
dum luctaretur cum eo; et dixit illi: Dimitte me;
ascendit enim aurora. Ille autem dixit: Non te dimittam,
nisi me benedixeris. Dixit autem ei: Quod est nomen
tuum? Ille autem dixit: Jacob. Et dixit ei: Non
vocabitur amplius nomen tuum Jacob; sed Israel erit
nomen tuum, quia valuisti cum Deo, et cum hominibus
potens es. Rogavit autem eum Jacob dicens: Enuntia
mihi nomen tuum. Et dixit: Quare hoc interrogas tu
nomen meum? Et benedixit eum illic. Et appellavit
Jacob nomen loci illius, Aspectus Dei: Vidi enim Deum
facie ad faciem, et salva facta est anima mea [(Gen.
XXXII, 24-30)]
. Ex ista lectione unicum Dei Filium et
antequam venisset in carne visibiliter apparuisse conaris
ostendere: ubi etsi non absurde Christus intelligitur
figuratus, propter prophetiam futura nuntiantem,
quia futurum erat ut Jacob in filiis suis qui crucifixerunt
Christum, praevaluisse Christo videretur;
et in filiis suis videret Christum facie ad faciem, et
salva fieret anima Israelitarum qui fideliter hoc viderunt:
tamen hunc hominem qui luctatus est cum
Jacob, Osee propheta evidenter angelum dicit. Sic
enim apud eum scriptum est de Jacob: In utero supplantavit
fratrem suum, et in labore praevaluit Deo, et
confortatus est cum angelo, et potuit [(Osee XII, 3, 4)]
.
Sicut ergo in Genesi ille qui luctatus est cum Jacob,
et homo et Deus dicitur; ita et ab hoc propheta et
Deus et angelus. Ac per hoc ita qui erat angelus,
dictus est homo, quomodo illi dicti sunt viri qui apparuerunt
Abrahae, quando nescientes et ipse et
Loth hospitio receperunt angelos. Deus ergo erat
in angelo, sicut est Deus in homine, maxime quando
per hominem loquitur. Ita vero per hunc angelum
figuratus est Christus, sicut per hominem.
Nam et Isaac filius Abrahae, quid erat in figura,
nisi Christus, quando sicut ovis ad immolandum
ductus est [(Isai. LIII, 7)] , et quando sicut Dominus
crucem suam, ita et ipse sibi quibus fuerat
imponendus ligna portabat? Postremo, quid miramur
per angelum figuratum esse Jesum, si non
solum per hominem, verum etiam per pecudem figuratus
est? Nam quis alius erat ille aries qui cornibus
tenebatur in vepre, nisi Christus crucifixus, vel spinis
etiam coronatus. Hunc autem arietem pro filio, cui
parcere jussus est, immolavit Abraham [(Gen. XXII,
6-13)] . Ita enim homini parci Deus jussit, ut tamen ex

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.