PL 42, col. 848
De Trinitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On the Holy Trinity 2.4 · On the Holy Trinity 2.3 · On the Holy Trinity 2.5
Patre. De se quippe dixerat, Mea doctrina non est
mea, sed ejus qui me misit: de Spiritu autem sancto, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet
loquetur;
et, Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
Sed quia reddidit causam cur dixerit, de meo accipiet;
ait enim, Omnia quaecumque habet Pater, mea
sunt; propterea dixi, Quia de meo accipiet: resta ut
intelligatur etiam Spiritus sanctus de Patris habere,
sicut et Filius. Quomodo, nisi secundum id
quod supra diximus: Cum autem venerit Paracletus
quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui
a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me [(Joan. XV, 26)]
?
Procedendo itaque a Patre, dicitur non
loqui a semetipso: et sicut non ex eo fit ut minor sit
Filius quia dixit, Non potest Filius a se facere quidquam,
nisi quod viderit Patrem facientem (non enim hoc
ex forma servi dixit, sed ex forma Dei, sicut jam ostendimus:
haec autem verba non indicant quod minor sit,
sed quod de Patre sit); ita non hinc efficitur ut minor sit
Spiritus sanctus, quia dictum est de illo, Non enim
loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur:
secundum hoc enim dictum est quod de Patre procedit.
Cum vero et Filius de Patre sit, et Spiritus sanctus
a Patre procedat, cur non ambo Filii dicantur,
nec ambo geniti, sed ille unus Filius unigenitus, hic
autem Spiritus sanctus nec filius nec genitus, quia si
genitus utique Filius, alio loco, si Deus donaverit, et
quantum donaverit, disseremus [(Infra, lib. 15, cap. 25)] .
CAPUT IV.
6.
Glorificatio Filii a Patre, non arguit
inaequalitatem. Verumtamen hic evigilent, si possunt,
qui hoc etiam sibi suffragari putaverunt, quasi
ad demonstrandum Patrem Filio majorem, quia dixit
Filius, Pater, clarifica me. Ecce et Spiritus sanctus
clarificat eum: numquidnam et ipse major est illo?
Porro autem si propterea Spiritus sanctus clarificat
Filium quia de Filii accipiet, et ideo de ejus accipiet
quia omnia quae habet Pater ipsius sunt; manifestum
est quia cum Spiritus sanctus glorificat Filium, Pater
glorificat Filium. Unde cognoscitur quod omnia quae
habet Pater non tantum Filii, sed etiam Spiritus sancti
sunt, quia potens est Spiritus sanctus glorificare Filium,
quem glorificat Pater. Quod si ille qui glorificat,
eo quem glorificat major est; sinant ut aequales sint
qui se invicem glorificant. Scriptum est autem quod
et Filius glorificet Patrem: Ego te, inquit, glorificavi
super terram [(Joan. XVII, 1, 4)]
. Sane caveant ne putetur
Spiritus sanctus major ambobus, quia glorificat
Filium quem glorificat Pater, ipsum autem nec a Patre
nec a Filio scriptum est glorificari.
CAPUT V.
7.
Filius et Spiritus sanctus non
ideo minor quia missus. Filius etiam a se ipso missus.
De missione Spiritus sancti. Sed in his convicti,
ad illud se convertunt ut dicant, Major est qui
mittit, quam qui mittitur: proinde major est Pater
Filio, quia Filius a Patre se missum assidue commemorat;
major est et Spiritu sancto, quia de illo