PL 42, col. 873
De Trinitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On the Holy Trinity 3.3 · On the Holy Trinity 3.4 · On the Holy Trinity 3.0
et postremo corporibus, sive quae illis inspirarentur
et animarentur, sive omni sensu carentibus, cum
primitus uteretur ipsa bona anima et sancta, quam
sibi ad pium et religiosum obsequium subdidisset?
CAPUT IV.
9.
Deus omnibus creaturis utitur ut
vult, et visibilia facit ad se ipsum demonstrandum.
Quod ergo de uno sapiente, quamvis adhuc mortale
corpus gestante, quamvis ex parte vidente, posuimus
exempli gratia; hoc de aliqua domo, ubi aliquorum
talium societas est, hoc de civitate vel etiam de orbe
terrarum licet cogitare, si penes sapientes sancteque
ac perfecte Deo subditos sit principatus, et regimen
rerum humanarum. Sed hoc quia nondum est (oportet
enim nos in hac peregrinatione prius mortaliter
exerceri, et per vires mansuetudinis et patientiae in
flagellis erudiri), illam ipsam supernam atque coelestem,
unde peregrinamur, patriam cogitemus. Illic
enim Dei voluntas, qui facit angelos suos spiritus, et
ministros suos ignem flagrantem [(Psal. CIII, 4)] , in
spiritibus summa pace atque amicitia copulatis, et in
unam voluntatem quodam spirituali charitatis igne
conflatis, tanquam in excelsa et sancta et secreta sede
praesidens, velut in domo sua et in templo suo, inde
se, quibusdam ordinatissimis creaturae motibus, primo
spiritualibus, deinde corporalibus, per cuncta diffundit,
et utitur omnibus ad incommutabile arbitrium
sententiae suae, sive incorporeis sive corporeis rebus,
sive rationalibus sive irrationalibus spiritibus, sive
bonis per ejus gratiam sive malis per propriam voluntatem.
Sed quemadmodum corpora crassiora et
inferiora per subtiliora et potentiora quodam ordine
reguntur; ita omnia corpora per spiritum vitae, et
spiritus vitae irrationalis per spiritum vitae rationalem,
et spiritus vitae rationalis desertor atque peccator
per spiritum vitae rationalem pium et justum,
et ille per ipsum Deum, ac sic universa creatura per
Creatorem suum, ex quo et per quem et in quo etiam
condita atque instituta est [(Coloss. I, 16)] : ac per hoc
voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium
specierum atque motionum. Nihil enim fit
visibiliter et sensibiliter, quod non de interiore invisibili
atque intelligibili aula summi Imperatoris, aut
jubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem
justitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum et
retributionum, in ista totius creaturae amplissima quadam
immensaque republica.
10.
Si ergo apostolus Paulus, quamvis adhuc portaret
sarcinam corporis, quod corrumpitur et aggravat
animam [(Sap. IX, 15)] , quamvis adhuc ex parte atque
in aenigmate videret [(I Cor. XIII, 12)] , optans dissolvi
et esse cum Christo [(Philipp. I, 23)] , et in semetipso
ingemiscens, adoptionem exspectans redemptionem
corporis sui [(Rom. VIII, 23)] , potuit tamen
significando praedicare Dominum Jesum Christum,
aliter per linguam suam, aliter per Epistolam, aliter
per Sacramentum corporis et sanguinis ejus (nec linguam