PL 42, col. 963

De Trinitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On the Holy Trinity 9.3 · On the Holy Trinity 9.4 · On the Holy Trinity 9.0

Quod subtilissime obscurissimeque disseritur, donec
apertissime demonstretur, vel ita se rem habere, vel
non ita. Sed quoquo modo se habeat vis qua per
oculos cernimus; ipsam certe vim, sive sint radii,
sive aliud aliquid, oculis cernere non valemus; sed
mente quaerimus, et si fieri potest, etiam hoc mente
comprehendimus. Mens ergo ipsa sicut corporearum
rerum notitias per sensus corporis colligit, sic incorporearum
per semetipsam. Ergo et semetipsam per
se ipsam novit, quoniam est incorporea. Nam si non
se novit, non se amat.
CAPUT IV.
4.
Tria unum et aequalia, mens ipsa,
et amor, et notitia ejus. Tria eadem substantialiter esse,
ac relative dici. Tria eadem esse inseparabilia. Tria
eadem non partium instar juncta et commixta esse;
sed esse unius essentiae, ac relativa. Sicut autem duo
quaedam sunt, mens et amor ejus, cum se amat; ita
quaedam duo sunt, mens et notitia ejus, cum se novit.
Igitur ipsa mens et amor et notitia ejus, tria quaedam
sunt, et haec tria unum sunt; et cum perfecta sunt,
aequalia sunt. Si enim minus se amat quam est, ut
verbi gratia, tantum se amet hominis mens, quantum
amandum est corpus hominis, cum plus sit ipsa quam
corpus; peccat, et non est perfectus amor ejus. Item
si amplius se amat quam est, velut si tantum se amet,
quantum amandus est Deus, cum incomparabiliter
minus sit ipsa quam Deus; etiam sic nimium peccat,
et non perfectum habet amorem sui. Majore autem
perversitate et iniquitate peccat, cum corpus tantum
amat, quantum amandus est Deus. Item notitia si
minor est, quam est illud quod noscitur, et plene
nosci potest, perfecta non est. Si autem major est,
jam superior est natura quae novit, quam illa quae
nota est: sicut major est notitia corporis, quam
ipsum corpus quod ea notitia notum est. Illa enim
vita quaedam est in ratione cognoscentis: corpus autem
non est vita. Et vita quaelibet quolibet corpore
major est, non mole, sed vi. Mens vero cum se ipsam
cognoscit; non se superat notitia sua; quia ipsa cognoscit,
ipsa cognoscitur. Cum ergo se totam cognoscit,
neque secum quidquam aliud, par illi est cognitio sua:
quia neque ex alia natura est ejus cognitio, cum se
ipsam cognoscit. Et cum se totam nihilque amplius
percipit, nec minor nec major est. Recte igitur diximus,
haec tria cum perfecta sunt, esse consequenter
aequalia.
5.
Simul etiam admonemur, si utcumque videre
possumus, haec in anima existere, et tanquam involuta
evolvi ut sentiantur et dinumerentur substantialiter,
vel, ut ita dicam, essentialiter, non tanquam in
subjecto, ut color, aut figura in corpore, aut ulla
alia qualitas aut quantitas. Quidquid enim tale est,
non excedit subjectum in quo est. Non enim color
iste aut figura hujus corporis potest esse et alterius
corporis. Mens autem amore quo se amat, potest
amare et aliud praeter se. Item non se solam cognoscit
mens, sed et alia multa. Quamobrem non amor
et cognitio tanquam in subjecto insunt menti; sed
substantialiter etiam ista sunt, sicut ipsa mens:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.