PL 42, col. 932

De Trinitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On the Holy Trinity 6.10 · On the Holy Trinity 7.1 · On the Holy Trinity 6.0

sunt, ideo sciuntur a Deo, quia facta sunt: ac non
potius ideo facta sunt vel mutabilia, quia immutabiliter
ab eo sciuntur. Ille igitur ineffabilis quidam complexus
Patris et imaginis non est sine perfruitione,
sine charitate, sine gaudio. Illa ergo dilectio, delectatio,
felicitas vel beatitudo, si tamen aliqua humana
voce digne dicitur, usus ab illo appellatus est breviter,
et est in Trinitate Spiritus sanctus, non genitus,
sed genitoris, genitique suavitas, ingenti largitate atque
ubertate perfundens omnes creaturas pro captu
earum, ut ordinem suum teneant et locis suis acquiescant.
12.
Haec igitur omnia, quae arte divina facta sunt,
et unitatem quamdam in se ostendunt, et speciem,
et ordinem. Quidquid enim horum est, et unum aliquid
est, sicut sunt naturae corporum, et ingenia animarum;
et aliqua specie formatur, sicut sunt figurae
vel qualitates corporum, ac doctrinae vel artes animarum;
et ordinem aliquem petit aut tenet, sicut sunt
pondera vel collocationes corporum, atque amores
aut delectationes animarum. Oportet igitur ut Creatorem,
per ea quae facta sunt, intellectum conspicientes [(Rom. I, 20)] ,
Trinitatem intelligamus, cujus in
creatura, quomodo dignum est, apparet vestigium.
In illa enim Trinitate summa origo est rerum omnium,
et perfectissima pulchritudo, et beatissima delectatio.
Itaque illa tria, et ad se invicem determinari videntur,
et in se infinita sunt. Sed hic in rebus corporeis,
non tantum est res una quantum tres simul, et plus
aliquid sunt duae quam una res: caeterum in illa
summa Trinitate tantum est una quantum tres simul,
nec plus aliquid sunt duae quam una. Et in se infinita
sunt. Ita et singula sunt in singulis, et omnia in singulis,
et singula in omnibus, et omnia in omnibus, et
unum omnia. Qui videt hoc vel ex parte, vel per speculum
et in aenigmate [(I Cor. XIII, 12)] , gaudeat cognoscens
Deum, et sicut Deum honoret, et gratias agat:
qui autem non videt, tendat per pietatem ad videndum;
non per caecitatem ad calumniandum. Quoniam
unus est Deus, sed tamen Trinitas. Nec confuse accipiendum
est, Ex quo omnia, per quem omnia, in quo
omnia: nec diis multis, sed ipsi gloria in saecula saeculorum.
Amen. [(Rom. XI, 36)]
.
LIBER SEPTIMUS. In quo superioris libri quaestio, quae dilata fuerat, explicatur; quod videlicet Deus Pater qui genuit Filium virtutem et sapientiam, non solum sit virtutis et sapientiae Pater, sed etiam ipse virtus et sapientia: similiter et Spiritus sanctus. Nec tamen tres esse virtutes aut tres sapientias, sed unam virtutem et unam sapientiam, sicut unum Deum et unam essentiam ostenditur. Deinde quaeritur quomodo dicatur in Deo, a Latinis una essentia, tres personae; a Graecis, una essentia, tres substantiae vel hypostases: et utrumque elocutionis necessitate dici monstratur, ut ne omnino taceremus interrogati quid tres sint, quos tres esse veraciter confitemur, Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum.
CAPUT PRIMUM.
1.
Redit ad quaestionem, an

Trinitate persona possit et per se ipsam non cum
caeteris duabus dici Deus, aut magnus, aut sapiens,
aut verus, aut omnipotens, aut justus, et si quid aliud
dici de Deo potest, non relative, sed ad se ipsum; an
vero non dicantur ista, nisi cum Trinitas intelligitur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.