PL 43, col. 173

De baptismo contra Donatistas (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Baptism, Against the Donatists 4.20 · On Baptism, Against the Donatists 4.1

sancto jam accepto baptizari noluisset, contempti tanti
Sacramenti reus fieret. Cum autem baptizatus est,
non utique melius Sacramentum quam Simon accepit;
sed diversa hominum merita sub ejusdem Sacramenti
pari sanctitate distincta sunt: ita non auget aut minuit
Baptismatis sanctitatem vel bonum vel malum
hominis meritum. Sicut autem bono catechumeno
Baptismus deest ad capessendum regnum coelorum;
sic malo baptizato vera conversio. Qui enim dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit
in regnum coelorum;
ipse etiam dixit, Nisi abundaverit
justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum,
non intrabitis in regnum coelorum [(Matth. V, 20)]
.
Namque, ne secura esset justitia catechumeni,
dictum est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu,
non intrabit in regnum coelorum: rursus, ne percepto
Baptismo secura esset iniquitas baptizatorum, dictum
est, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam
Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum
coelorum. Alterum sine altero parum est: utrumque
perficit illius possessionis haeredem. Sicut ergo non
debemus improbare justitiam hominis, quae prius
esse coepit quam conjungeretur Ecclesiae, sicut esse
coeperat justitia Cornelii priusquam ipse esset in
plebe christiana; quae neque si improbaretur, dixisset
ei angelus, Acceptae sunt eleemosynae tuae, et
exauditae sunt orationes tuae; neque si sufficeret ad
capessendum regnum coelorum, ut ad Petrum mitteret
moneretur [(Act. X, 4, 31, 5)] : sic non est
improbandum evangelicum Baptismi sacramentum,
etiamsi extra Ecclesiam fuerit acceptum: quod
tamen quia non proficit ad salutem, nisi ille qui
habet integritatem Baptismi, sua quoque pravitate
correcta, incorporetur Ecclesiae; sic haereticorum
corrigamus errorem, ut quod in eis, non eorum,
sed Christi est, agnoscamus.
CAPUT XXII.--29. Baptismi sane vicem aliquando
implere passionem, de latrone illo cui non baptizato
dictum est, Hodie mecum eris in paradiso [(Luc.
XXIII, 43)]
, non leve documentum idem beatus Cyprianus
assumit: quod etiam atque etiam considerans,
invenio non tantum passionem pro nomine
Christi id quod ex Baptismo deerat posse supplere,
sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad
celebrandum mysterium Baptismi in angustiis temporum
succurri non potest. Neque enim latro ille
pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis
facinorum suorum: nec quia credidit passus est, sed
dum patitur credidit. Quantum itaque valeat etiam
sine visibili sacramento Baptismi, quod ait Apostolus, Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio
fit ad salutem
[(Rom. X, 10)]
; in illo latrone declaratum
est. Sed tunc impletur invisibiliter, cum ministerium
Baptismi non contemptus religionis, sed
articulus necessitatis excludit. Nam multo magis in
Cornelio et in amicis ejus, quam in illo latrone,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.