PL 43, col. 172
De baptismo contra Donatistas (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Baptism, Against the Donatists 4.20 · On Baptism, Against the Donatists 4.1
inimicus? Jam vero ut et fornicator et adulter non
sit, difficile est: potest tamen non esse haereticus;
sicut haereticus potest non esse ebriosus, nec adulter
aut fornicator, nec luxuriosus aut amator pecuniae
aut veneficus, et simul haec omnia potest non esse.
Neque enim unum aliquod vitium omnia caetera consequuntur.
Propositis itaque duobus, uno catholico
cum his omnibus vitiis, alio haeretico sine iis quae
possunt non esse in haeretico, quamvis contra fidem
non uterque disputet, et tamen contra fidem uterque
vivat, et spe vana uterque fallatur, et a charitate spirituali
uterque dissentiat, et ob hoc uterque ab illius
unicae columbae corpore alienus sit: cur in uno eorum
Sacramentum Christi agnoscimus, in alio nolumus,
quasi aut hujus, aut hujus sit; cum in utroque idem
sit, et nonnisi Dei sit, et quamvis in pessimis, bonum
sit? Et si hominum qui hoc habent, alius est alio deterior,
non ideo illud quod habent deterius est in illo
quam in isto: quia nec in duobus catholicis malis, si
unus sit alio deterior, deteriorem Baptismum gerit:
nec si unus eorum sit bonus, alius malus, in malo
malus est Baptismus, et in bono bonus; sed in utroque
bonus: sicut lumen solis vel etiam lucernae non
utique deterius est in oculis deterioribus quam in
melioribus; sed idem in utrisque, quamvis eos diverse
pro illorum diversitate vel laetificet vel excruciet.
CAPUT XXI.--28. Illud sane quod de catechumenis
objiciebatur Cypriano, quod in martyrio deprehensi,
et pro Christi nomine occisi, etiam sine Baptismo
coronarentur; quid ad rem pertineat, non satis intelligo:
nisi forte quia dicebant, multo magis haereticos
cum Baptismo Christi posse ad regnum ejus admitti,
quo catechumeni admitterentur; cum ipse dixerit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit
in regnum coelorum
[(Joan. III, 5)]
. Qua in re nec
ego dubito catechumenum catholicum divina charitate
flagrantem haeretico baptizato anteponere; sed
etiam in ipsa intus Catholica bonum catechumenum
malo baptizato anteponimus: nec ideo tamen sacramento
Baptismatis, quo iste nondum, ille jam imbutus
est, facimus injuriam; aut catechumeni sacramentum
sacramento Baptismi praeferendum putamus, cum
aliquem catechumenum aliquo baptizato fideliorem melioremque
cognoscimus. Melior enim centurio Cornelius
nondum baptizatus Simone baptizato. Iste enim et
ante Baptismum sancto Spiritu impletus est [(Act. X)] ,
ille et post Baptismum immundo spiritu inflatus est [(Id.
VIII, 13, 18, 19)] . Verumtamen Cornelius si etiam Spiritu