PL 43, col. 471

Contra Cresconium grammaticum Donatistam (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

interimendum insidiis excipiunt, cum apud nos
jam baptizatum, nec coepisse dicunt esse christianum,
cum tanquam paganum exsufflant, cum catechumenum
faciunt, ut praeparent deinde retingendum,
vel potius exstinguendum; repente alicunde existere,
cum hac epistola tua, et hunc ipsum ejus locum
in mediis eorum ausibus recitando porrigere et exclamare:
Quid facitis? Ecce, audite, videte, legite; una
est nobis vobisque religio, eadem Sacramenta, nihil
in christiana observatione diversum: in cujus nomine
iste baptizatus sit prius interrogate, et tunc si
alium meliorem in vestro Baptismo nominatis, date.
Tunc illi fortasse, si non ipsa rerum evidentia contremiscerent,
continuo consilium suum, magnum videlicet
atque acutum, proferrent et dicerent: Quis
iste e nobis est, cujus epistolam geris? Laicus noster
est: nobis vinceret, vincitur sibi. Tum ego si adessem,
conversus ad te dicerem: Tu saltem, obsecro,
dic nobis, quid isti faciunt? Ecce apud nos baptizatum
rebaptizare disponunt. Certe ergo nobis et vobis
una religio, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione
diversum? An responderes, Sed Christi
Baptismus non est religio, non est Sacramentum, non
est observatio christiana? Averterit Deus hanc a tua
mente dementiam. Quid igitur mihi responderes urgenti
ac dicenti. Una nobis vobisque religio est: quibus
autem Baptismus unus non est, non est una religio:
ergo nobis vobisque unus est Baptismus. Eadem
nobis et vobis sunt Sacramenta: quibus autem Baptismus
idem non est, non sunt eadem Sacramenta:
ergo idem nobis et vobis est Baptismus. Nihil est
nobis et vobis in christiana observatione diversum:
quibus autem diversus est Baptismus, non utique
nihil est in christiana observatione diversum: non
ergo nobis et vobis diversus est Baptismus. Cur
quod unum est improbatur? cur quod idem est exsufflatur?
cur quod non diversum est iteratur?
CAPUT VI.--8. Me sic agente in praesentia, sic
instante, ad quas tergiversationes confugeretis? Videlicet
contemnerent in epistola tua illi grammaticos,
tu accusares in nostra dialecticos: sed veritas ex
utraque superaret haereticos, hoc solum in eis ostendens
a nobis esse diversum, quod constat esse perversum:
quia nos Sacramenta nostra cognoscimus, errorem
alienum emendamus; vos autem eadem Sacramenta
fatemini, quae tanquam nulla sint iteratis, magna
diversitate reprobantes quod diversum non esse
conceditis.
CAPUT VII.--9. Proinde quamvis inter schisma
et haeresim magis eam distinctionem approbem, qua
dicitur schisma esse recens congregationis ex aliqua
sententiarum diversitate dissensio (neque enim et
schisma fieri potest, nisi diversum aliquid sequantur
qui faciunt); haeresis autem, schisma inveteratum:
tamen quid hinc opus est ad laborem, cum me
tantum adjuvent definitiones tuae, ut si mihi et per
alios vestros concederetur, schismaticos vos libentius

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.