PL 43, col. 646
Breviculus collationis cum Donatistis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
diaconus: quoniam Donatistae dixerant et diaconos
et presbyteros hortatores vanissimae superstitionis
a Gentilibus appellari: quanquam omnes clericos
isto contumelioso nomine Gentiles appellare potuerint,
et multo esset incertius cujus gradus clericus ille
traditor fuerit: verumtamen etiamsi eum diaconum
fuisse posset ostendi, neque hoc esse incredibile aut
mirum, cum ante parvum tempus in ipsa urbe Roma
duo Petri diaconi fuerint. Illud quoque additum est a
Catholicis, quia etsi demonstraretur, quod omnino
non demonstrabatur, eumdem Stratonem diaconum
tradidisse, quem postea Melchiades ad recipienda loca
ecclesiastica cum aliis diaconis misit, non continuo
Melchiadem isto crimine aspergi, quem potuit persecutio
longe facere absentem, ut hoc omnino nesciret,
eumque innocentem putaret, quem nemo reum accusando
monstraret. Contra hic frustra Donatistae eadem
per eadem diutissime clamaverunt.
36.
Post Collationem sane etiam de Cassiano Melchiadi
calumniati sunt, quia etiam hoc nomen et in
diaconis invenitur, quos ad praefectum misit Melchiades,
et in illis gestis ubi facta traditio recitata est.
Quod si in Collatione dicerent, facile potuit a Catholicis
responderi, in tanta turba Romanorum clericorum
nihil mirum fuisse si duo vel plures, non solum
Stratones, sed etiam Cassiani reperirentur; cum in
duodecim Apostolis, non solum duo Judae, sed etiam
duo Jacobi legerentur: nisi forte ipsis licuisset Casensem
a Donato Carthaginensi distinguere, cum timerent
ne major auctor ipsorum Donatus Carthaginensis
damnatus in Melchiadis judicio putaretur; et Catholicis
non liceret in tanta multitudine clericorum Romanorum
habere plures similibus nominibus appellatos.
Falsum enim erat quod Donatistae dixerant,
convenire personas, convenire loca, convenire regiones:
quando nec loca, nec regiones, nec ipsae expressae
personarum dignitates de utrisque gestis, sed sola
nominum convenientia legebatur, quam in diversis
personis generis humani consuetudo frequentare non
cessat.
CAPUT XIX.--37. Spernens itaque Cognitor incertissimas
suspiciones, jussit aliquid manifestum
contra illa gesta proferri, aut certe Constantini judicium,
cujus mentio jam facta fuerat, recitari. Et recitatum
est judicium Constantini, quemadmodum se
inter partes causam Caeciliani cognovisse, ad Eumalium
vicarium Africae scripsisset, quod remotis omnibus
arbitris Caecilianum innocentem, illos calumniosissimos
cognovisse testatus est; commemorans etiam
in Arelatensi oppido pro Caeciliano factum episcopale
judicium, cui judicio jam plurimi ex dissensione consenserant,
reliquis adhuc resilientibus et discordantibus:
unde ipse de re tota inter partes coactus est
judicare. Post harum imperialium litterarum recitationem,
quaesivit Cognitor a Donatistis quid contra
dicerent. Ibi Donatistae rursus ad Melchiadis calumniosam
criminationem redire conati sunt: unde cum
essent Cognitoris interlocutione depulsi, et ab eis esset
flagitatum, ut contra judicium Melchiadis, vel imperialem