PL 43, col. 814

Excerpta pertinentia ad historiam Donatistarum (Auctores varii), J. P. Migne

librarum auri poena esse mulctandos. Officia etiam
sua simili condemnatione subjuganda. Principales vel
defensores civitatum, nisi id quod praecipimus fuerint
exsecuti, vel his praesentibus Ecclesiae catholicae vis
fuerit illata, eadem mulcta se noverint attinendos.
Dat. prid. idus febr. Raven. Stilichone II et Anthemio
Coss.
Aliae leges Honorii in Donatistas eodem anno 403 datae,
exstant supra ante libros contra Cresconium, col. 445-446.
Decretum Concilii habiti Stilichone iterum et Anthemio viris clarissimis consulibus, X cal. septembris, Carthagine in basilica Regionis secundae.
Ut quia apud Carthaginem tantum unitas facta est,
dentur etiam litterae ad judices, ut et in aliis provinciis
et civitatibus operam impendi jubeant unitati. Ut
gratiarum actiones de Carthaginensi Ecclesia pro universa
Africa, de exclusione Donatistarum, cum episcoporum
litteris ad comitatum mittantur. Recitatae
sunt litterae papae Innocentii: ut episcopi ad transmarina
pergere facile non debeant; quod hoc ipsum
episcoporum sententiis confirmatur. Ut propter gratiarum
actionem et exclusionem Donatistarum duo
clerici Ecclesiae Carthaginensis ad comitatum mittantur.
Decretum Concilii habiti Honorio VII et Theodosio II Augustis Coss. idibus juniis Carthagine in basilica regionis secundae.
Ut illae plebes quae conversae sunt a Donatistis et
habuerunt episcopos, sine dubio, inconsulto concilio
habere mereantur. Quae autem plebes habuerunt episcopum,
et eo defuncto voluerint non episcopum proprium
habere, sed ad alicujus episcopi dioecesim pertinere,
non eis esse denegandum. Necnon et illud
suggestum est, quod plebes ante legem Imperatorum
de unitate latam, quicumque converterunt episcopi
ad Catholicam, ipsi eas obtinere debeant. Verum
a lege unitatis et deinceps, oporteat universas Ecclesias
vindicare sibi episcopos catholicos eorum locorum,
ad quos loca sub haereticis pertinebant, vel conversorum
ad Catholicam, vel non conversorum haereticorum,
et dioeceses, et si qua forte sunt instrumenta
Ecclesiae, vel ad ejus jus pertinentia. Qui vero aliqua
usurpaverunt post legem, usurpata conventi restituant.
In concilio Carthaginensi subsequentis anni 408,
die 16 junii legationem iterum suscepit Fortunatianus
episcopus contra Paganos et haereticos. In altero item
concilio ejusdem anni 408, habito Carthagine die
13 octob. legationem contra Paganos et haereticos susceperunt
Restitutus et Florentius episcopi, eo tempore
quo Severus et Macarius occisi sunt: et propter eorum
causam Evodius et Theasius et Victor episcopi caesi
sunt.
Legationis causam discere licet ex Augustini ad
Olympium epistola 97, n. 2, quo nimirum per novum
Imperatoris edictum noverint inimici Ecclesiae, leges
illas quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis
vivo Stilichone missae sunt, ex voluntate Imperatoris
piissimi constitutas: quo nesciente vel nolente factas,
sive dolose jactant, sive libenter putant; atque hinc animos
imperitorum turbulentissimos reddunt, et (Catholicis)
periculose ac vehementer infestos. Hinc vero subsequentium
legum occasio.
Lex Honorii confirmans ante latas constitutiones in haereticos.
Impp. HONORIUS et THEODOSIUS AA. Curtio PF. P.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.