PL 44, col. 185

De peccatorum meritis et remissione (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: A Treatise on the Merits and Forgiveness of Sins, and on the Baptism of Infants 2.58 · A Treatise on the Merits and Forgiveness of Sins, and on the Baptism of Infants 2.59 · A Treatise on the Merits and Forgiveness of Sins, and on the Baptism of Infants 3.1

obscuris, ubi Scripturae non adjuvant, cavenda judicandi
temeritas. Scripturae clarae in his quae ad salutem necessaria
sunt. Non enim parum paginarum divinarum auctoritati
veritatique cesserunt, qui etsi noluerunt litteris
suis aperte exprimere, parvulis remissionem necessariam
peccatorum, redemptionem tamen eis opus esse
confessi sunt. Alio quippe verbo, etiam ipso de christiana
eruditione deprompto, nihil aliud omnino dixerunt.
Nec dubitandum est his qui divina scripta fideliter
legunt, fideliter audiunt, fideliter tenent, quod ab
illa carne quae prius voluntate peccati facta est caro
peccati, deinceps per successionem transeunte in
omnes proscriptione iniquitatis et mortis caro sit
propagata peccati, excepta una similitudine carnis
peccati, quae tamen non esset, nisi esset et caro peccati.
59.
De anima vero, utrum et ipsa eodem modo propagata,
reatu qui ei dimittatur obstricta sit (neque
enim possumus dicere, solam carnem parvuli, non
etiam animam indigere Salvatoris et Redemptoris
auxilio, alienamque ab ea esse gratiarum actione quae
in Psalmis est, ubi legimus et dicimus, Benedic, anima
mea, Dominum; et noli oblivisci omnes retributiones
ejus: qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat
omnes languores tuos, qui redimit de corruptione

In qua Augustinus Pelagii circa quaestionem de peccatorum meritis et de parvulorum Baptismo errores, sive nonnullas
contra peccatum originale, quas ille suis in Paulum expositionibus insperserat, argumentationes redarguit.
Charissimo filio MARCELLINO, AUGUSTINUS episcopus,
servus Christi servorumque Christi, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM.
1.
Pelagius existimatus vir
sanctus. Ejus expositiones in Paulum. De quaestionibus
quas mihi proposueras, ut ad te aliquid
scriberem adversus eos qui dicunt Adam etiamsi non
peccasset, fuisse moriturum, nec ex ejus peccato
quidquam ad ejus posteros propagando transisse,
maxime propter Baptismum parvulorum, quem more
piissimo atque materno universa frequentat Ecclesia,
et quod in hac vita sint, fuerint, futurique sint filii
hominum nullum habentes omnino peccatum, jam
duos prolixos absolveram libros: quibus mihi visus
sum, non quidem omnibus omnium occurrisse in hac
causa motibus animorum, quod vel a me, vel a quoquam
utrum fieri possit ignoro, imo fieri non posse non dubito;
sed tamen egisse aliquid, quo de his rebus a
majoribus traditae fidei defensores contra novitates
eorum qui aliter sentiunt, non inermes usquequaque
consisterent. Verum post paucissimos dies legi Pelagii
quaedam scripta, viri ut audio sancti, et non parvo
provectu christiani, quae in Pauli apostoli epistolas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.