PL 44, col. 471
De nuptiis et concupiscentia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Marriage and Concupiscence 2.58 · On Marriage and Concupiscence 2.57 · On Marriage and Concupiscence 2.59
,
membra faciunt claudicare, vel aegre moveri,
non eam virtutem qua justus est homo: vulnus
autem, quod peccatum vocatur, ipsam vitam vulnerat,
qua recte vivebatur. Hoc autem valde tunc
majus atque altius diabolus inflixit, quam sunt ista
hominibus nota peccata. Unde illo magno primi hominis
peccato, natura ibi nostra in deterius commutata,
non solum facta est peccatrix, verum etiam
generat peccatores; et tamen ipse languor quo bene
vivendi virtus periit, non est utique natura, sed vitium:
sicut certe mala in corpore valetudo, non est
ulla substantia vel natura, sed vitium; et licet non
semper, tamen plerumque malae valetudines parentum
ingenerantur quodammodo, et apparent in corporibus
filiorum.
58.
Hoc autem peccatum, quod ipsum hominem
in paradiso in pejus mutavit, quia multo est grandius
quam judicare nos possumus, ab omni nascente
trahitur, nec nisi in renascente remittitur; ita ut
etiam de parentibus jam renatis, in quibus remissum
atque tectum est, trahatur in reatum nascentium
filiorum, nisi et ipsos, quos prima carnalis nativitas
obligavit, secunda spiritualis absolvat. Cujus rei mirabilis,
mirabile Creator in oliva et oleastro produxit
exemplum, ubi non solum ex oleastri, verum
etiam ex olivae semine nonnisi oleaster exoritur.
Quapropter quamvis et in hominibus natura generatis,
gratia regeneratis, sit ista carnalis concupiscentia
repugnans legi mentis: tamen quia remissa
est in remissione peccatorum, non jam illis in peccatum
reputatur, nec nocet aliquid, nisi ejus motibus
ad illicita consentiatur. Proles vero eorum, quia non
per spiritualem, sed per carnalem concupiscentiam
seminatur, velut ex illa oliva quidam nostri generis
oleaster, sic inde reatum nascendo trahit, ut nisi renascendo
liberari ab illa peste non possit. Quomodo
ergo affirmat iste nos adscribere sanctitatem nascentibus,
et culpam generantibus; cum potius veritas
monstret, etsi fuerit sanctitas in generantibus, originalem
culpam inesse nascentibus, quae non aboleatur
nisi in renascentibus?
CAPUT XXXV.
59.
Quae cum ita sint, de ista carnis
concupiscentia et de libidine imperiosa impudicis,
domanda pudicis, pudenda tamen et pudicis et impudicis,
sentiat iste quod libet; quia ei, sicut video, multum
placet: non eam laudare cunctetur, quam nominare
confunditur; appellet eam, sicut appellavit,
membrorum vigorem, nec castarum aurium revereatur
horrorem; appellet membrorum potentiam, nec
caveat impudentiam. Dicat, si non erubescit, in paradiso
si nemo peccasset, hunc ibi vigorem velut
florem virere potuisse; nec opus fuisse ut tegeretur,