PL 44, col. 461

De nuptiis et concupiscentia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Marriage and Concupiscence 2.43 · On Marriage and Concupiscence 2.44 · On Marriage and Concupiscence 2.42

eo quod ex uno homine peccatum intravit in mundum,
et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit,
in quo omnes peccaverunt.
43.
Quid est ergo quod ait, « Ex fructibus suis arbor
agnoscitur, » quia hoc in Evangelio dixisse Dominum
legimus? Numquid inde Dominus loquebatur,
et non potius de duabus voluntatibus hominum, bona
scilicet et mala, istam bonam, illam malam arborem
dicens; quia de bona voluntate opera bona nascuntur,
et mala de mala, nec possunt bona de mala, et
mala de bona? Quod si nuptias tanquam arborem bonam,
secundum istam quam commemoravit evangelicam
similitudinem posuerimus; profecto e contrario
fornicationem posituri sumus arborem malam. Quamobrem
si homo ita dicitur fructus nuptiarum, tanquam
bonus ex arbore bona, procul dubio nasci homo
de fornicatione non debuit. Mala quippe arbor bonos
fructus non facit [(Matth. VII, 18)] . Porro si dixerit,
non illic arboris loco ponendum esse adulterium, sed
naturam potius humanam, de qua nascitur homo:
ita etiam hic non erit arbor connubium, sed natura
humana, de qua nascitur homo. Nihil proinde valet
ad istam quaestionem similitudo illa evangelica: quia
non sunt nuptiae causa peccati, quod trahitur a nascente,
et expiatur in renascente; sed voluntarium
peccatum hominis primi, originalis est causa peccati.
« Dicis iterum, » inquit, « Nam sicut peccatum, sive
hinc, sive inde a parvulis trahatur, opus est diaboli:
sic homo, sive hinc, sive inde nascatur, opus est
Dei. » Et dixi hoc, et verissime dixi: et si non Pelagianus,
sed Catholicus esset, nihil aliud et ipse in
Catholica diceret.
CAPUT XXVII.
44.
Quid est ergo quod quaerit
a nobis, « Per quid peccatum inveniatur in parvulo;
utrum per voluntatem, an per nuptias, an per parentes? »
Sic enim loquitur, et tanquam ad omnia
ista respondet, et a peccato quasi cuncta ista purgando,
nihil vult remanere unde peccatum inveniatur
in parvulo. Verba denique jam ipsa ejus attende.
« Per quid igitur, » inquit, « peccatum invenitur in
parvulo? Per voluntatem? Nulla in eo fuit. Per nuptias?
Sed hae pertinent ad opus parentum, quos in
hoc actu non peccasse praemiseras; sed quantum ex
consequentibus apparet, non hoc vere concesseras.
Ipsae sunt igitur exsecrandae, » inquit, « quae causam
fecerunt mali: sed illae solae opus indicant personarum.
Parentes igitur qui conventu suo causam
fecere peccato, jure damnabiles sunt. Ambigi ergo, »
inquit, « jam non potest, si tuam sequamur sententiam,
conjuges aeterno supplicio mancipari, quorum
labore actum est ut ad dominatum exercendum in
homines diabolus perveniret. Et ubi est quod paulo
ante hominem opus Dei dixeras? quia si per originem
malum in hominibus, per malum jus diaboli in
homines; diabolum esse dicis auctorem hominum, a
quo est origo nascentium. Si autem credis a Deo hominem
fieri, et esse conjuges innocentes; vide quam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.