PL 44, col. 421

De nuptiis et concupiscentia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Marriage and Concupiscence 1.13 · On Marriage and Concupiscence 1.12 · On Marriage and Concupiscence 1.0

conjugis appellatio, ubi nec fuerat, nec futura erat
carnis ulla commixtio. Erat quippe illa virgo ideo et
sanctius et mirabilius jucunda suo viro, quia etiam
fecunda sine viro, prole dispar, fide compar. Propter
quod fidele conjugium parentes Christi vocari ambo
meruerunt, et non solum illa mater, verum etiam ille
pater ejus, sicut conjux matris ejus, utrumque mente,
non carne. Sive tamen ille pater sola mente, sive illa
mater et carne, parentes tamen ambo humilitatis
ejus, non sublimitatis; infirmitatis, non divinitatis.
Neque enim mentitur Evangelium, ubi legitur: Et
erant pater ejus et mater mirantes super his quae dicebantur
de illo. Et alio loco: Et ibant parentes ejus per
omnes annos in Jerusalem. Item paulo post: Et dixit
mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce
pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. At ille ut
ostenderet habere se praeter illos patrem, qui eum
genuit praeter matrem, respondit eis: Quid est quod
me quaerebatis? Nesciebatis quia in his quae Patris mei
sunt, oportet me esse? Et rursum, ne hoc dicto parentes
illos negasse putaretur, Evangelista secutus
adjunxit: Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus
est ad illos. Et descendit cum eis, et venit Nazareth,
et erat subditus illis [(Luc. II, 33, 41, 48-51)]
. Quibus
subditus, nisi parentibus? Quis autem subditus, nisi
Jesus Christus, qui cum in forma Dei esset, non rapinam
arbitratus est esse aequalis Deo? Cur ergo illis
subditus, qui longe infra formam Dei erant, nisi quia
semetipsum exinanivit formam servi accipiens [(Philip.
II, 6, 7)] , cujus formae parentes erant? Sed cum
illo non seminante illa peperisset, profecto nec ipsius
formae servi parentes ambo essent, nisi inter se etiam
sine carnis commixtione conjuges essent. Unde et series
generationum, cum parentes Christi connexione
successionis commemorantur, usque ad Joseph potius
sicut factum est, fuerat perducenda [(Matth. I, 16, et
Luc. III, 23)] ; ne in illo conjugio, virili sexui utique
potiori fieret injuria, cum veritati nihil periret quia ex
semine David, ex quo venturus praedictus est Christus,
et Joseph erat et Maria.
13.
Omne itaque nuptiarum bonum impletum est
in illis parentibus Christi, proles, fides, sacramentum.
Prolem cognoscimus ipsum Dominum Jesum: fidem,
quia nullum adulterium: sacramentum quia nullum
divortium.
CAPUT XII.
Omnis quae de concubitu nascitur, caro
peccati est. Solus ibi nuptialis concubitus non fuit,
quia in carne peccati fieri non poterat sine illa carnis
pudenda concupiscentia, quae accidit ex peccato,
sine qua concipi voluit, qui futurus erat sine peccato,
non in carne peccati, sed in similitudine carnis
peccati [(Rom. VIII, 3)] : ut hinc etiam doceret,
omnem quae de concubitu nascitur, carnem esse peccati;
quandoquidem sola quae non inde nata est, non
fuit caro peccati. Quamvis conjugalis concubitus qui
fit intentione generandi, non sit ipse peccatum: quia
bona voluntas animi, sequentem ducit, non ducentem
sequitur corporis voluptatem; nec humanum arbitrium
trahitur subjugante peccato, cum juste redigitur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.