PL 44, col. 420
De nuptiis et concupiscentia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Marriage and Concupiscence 1.11 · On Marriage and Concupiscence 1.12 · On Marriage and Concupiscence 1.0
indissolubile. Lex saeculi quoad divortium alia
a lege Evangelii. Quoniam sane non tantum fecunditas,
cujus fructus in prole est; nec tantum pudicitia,
cujus vinculum est fides; verum etiam quoddam sacramentum
nuptiarum commendatur fidelibus conjugatis,
unde dicit Apostolus, Viri, diligite uxores vestras,
sicut et Christus dilexit Ecclesiam [(Ephes. V, 25)]
:
hujus procul dubio sacramenti res est, ut mas et femina
connubio copulati quamdiu vivunt inseparabiliter
perseverent, nec liceat, excepta causa fornicationis,
a conjuge conjugem dirimi [(Matth. V, 32)] . Hoc
enim custoditur in Christo et Ecclesia, ut vivens cum
vivente in aeternum nullo divortio separetur. Cujus
sacramenti tanta observatio est in civitate Dei nostri,
in monte sancto ejus [(Psal. XLVII, 2)] , hoc est, in Ecclesia
Christi, quibusque fidelibus conjugatis, qui sine
dubio membra sunt Christi, ut, cum filiorum procreandorum
causa vel nubant feminae, vel ducantur
uxores, nec sterilem conjugem fas sit relinquere, ut
alia fecunda ducatur. Quod si quisquam fecerit, non
lege hujus saeculi, ubi interveniente repudio sine crimine
conceditur cum aliis alia copulare connubia;
quod etiam sanctum Moysen Dominus, propter duritiam
cordis illorum, Israelitis permisisse testatur: sed
lege Evangelii reus est adulterii; sicut etiam illa si
alteri nupserit [(Matth. XIX, 8, 9)] . Usque adeo manent
inter viventes semel inita jura nuptiarum, ut
potius sint inter se conjuges qui ab alterutro separati
sunt, quam cum his quibus aliis adhaeserunt. Cum
aliis quippe adulteri non essent, nisi ad alterutrum
conjuges permanerent. Denique mortuo viro cum quo
verum connubium fuit, fieri verum connubium potest
cum quo prius adulterium fuit. Ita manet inter viventes
quiddam conjugale, quod nec separatio, nec cum
altero copulatio possit auferre. Manet autem ad noxam
criminis, non ad vinculum foederis: sicut apostatae
anima velut de conjugio Christi recedens, etiam fide
perdita Sacramentum fidei non amittit, quod lavacro
regenerationis accepit. Redderetur enim procul dubio
redeunti, si amisisset abscedens. Habet autem hoc qui recesserit
ad cumulum supplicii, non ad meritum praemii.
CAPUT XI.
12.
Mutuum continentiae votum conjugium
non dirimit. Verum conjugium inter Mariam et
Joseph. Joseph quomodo pater Christi. In matrimonio
Mariae et Joseph omnia fuere conjugii bona. Quibus
vero placuerit ex consensu, ab usu carnalis concupiscentiae
in perpetuum continere, absit ut inter illos
vinculum conjugale rumpatur: imo firmius erit, quo
magis ea pacta secum inierint, quae charius concordiusque
servanda sunt, non voluptariis nexibus
corporum, sed voluntariis affectibus animorum.
Neque enim fallaciter ab angelo dictum est ad
Joseph, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam [(Matth. I, 20)]
.
Conjux vocatur ex prima fide desponsationis,
quam concubitu nec cognoverat, nec fuerat
cogniturus: nec perierat, nec mendax manserat