PL 44, col. 293

De perfectione justitiae hominis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: A Treatise Concerning Man’s Perfection in Righteousness 2 · A Treatise Concerning Man’s Perfection in Righteousness 1

chartula quam dedistis, Definitiones, ut dicitur, Coelestii:
quae praenotatio credo, quod non illius, sed
eorum sit qui hoc attulerunt de Sicilia, ubi Coelestius
non esse perhibetur, sed multi talia garrientes, et,
sicut ait Apostolus, ipsi errantes, et alios in errorem
mittentes [(II Tim. III, 13)]
. Ex illius tamen haec esse
doctrina, vel etiam quorumdam sociorum ejus, et
nos possumus arbitrari. Nam neque istae breves definitiones,
vel potius ratiocinationes, ab illius abhorrent
ingenio; quod in opere alio ejus inspexi, cujus eum
esse constat auctorem: et non frustra istos fratres qui
haec attulerunt, in Sicilia existimo audisse, quod ipse
docuerit ista vel scripserit. Vellem autem, si possem,
ita obtemperare vestrae fraternae benevolentiae, ut
etiam ego tam breviter responderem. Sed nisi et illa
commemorem quibus respondeo, quis poterit quemadmodum
responderim judicare? Conabor tamen, quantum
valuero, adjuvantibus me apud Domini misericordiam
etiam orationibus vestris, ut non ultra quam
necesse est meus sermo procurrat.
CAPUT II.
Ratiocinatio prima. Ante omnia, inquit, interrogandus est qui negat hominem sine peccato esse
posse, quid sit quodcumque peccatum, quod vitari potest,
an quod vitari non potest. Si quod vitari non potest, peccatum
non est: si quod vitari potest, potest homo sine
peccato esse, quod vitari potest. Nulla enim ratio vel justitia
patitur saltem dici peccatum, quod vitari nullo modo
potest.
Respondemus vitari posse peccatum, si natura
vitiata sanetur gratia Dei per Jesum Christum Dominum
nostrum. In tantum enim sana non est, in quantum id
quod faciendum est, aut caecitate non videt, aut infirmitate
non implet; dum caro concupiscit adversus
spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae
vult homo faciat [(Galat. V, 17)] .
Ratiocinatio 2. Iterum quaerendum est, inquit, peccatum
voluntatis, an necessitatis est. Si necessitatis est,
peccatum non est: si voluntatis est, vitari potest. Respondemus
quod supra: et ut sanemur, invocamus
eum, cui dicitur in Psalmo, De necessitatibus meis
educ me [(Psal. XXIV, 17)]
.
Ratiocinatio 3. Iterum, inquit, quaerendum est, quid
est peccatum, naturale, an accidens. Si naturale, peccatum
non est: si autem accidens est, et recedere potest;
et quod recedere potest, vitari potest; et quod vitari potest,
potest homo sine eo esse quod vitari potest. Respondetur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.