PL 44, col. 288

De natura et gratia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: A Treatise on Nature and Grace 82 · A Treatise on Nature and Grace 81 · A Treatise on Nature and Grace 83

primi hominis trajectis vitiis atque transfusis, velut
justam querelam deponentibus ita responsum est.
« Quibus breviter, » inquam, « respondetur, ut quiescant,
et adversus Deum murmurare desistant.
Recte enim fortasse quererentur, si erroris et libidinis
nullus hominum victor existeret: cum vero
ubique sit praesens, qui multis modis per creaturam
sibi Domino servientem, aversum vocet, doceat
credentem, consoletur sperantem, diligentem adhortetur,
conantem adjuvet, exaudiat deprecantem;
non tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras;
sed quod negligis quaerere quod ignoras; neque
illud quod vulnerata membra non colligis, sed quod
volentem sanare contemnis. » Ita et exhortatus
sum, quantum potui, ad recte vivendum; et gratiam
Dei non evacuavi, sine qua natura humana jam
contenebrata atque vitiata illuminari non potest et
sanari: de qua re cum istis tota vertitur quaestio, ne
gratiam Dei quae est in Christo Jesu Domino nostro,
perversa naturae defensione frustremus. De qua natura
item paulo post dixi [(De Libero Arbitrio, lib. 3;
n. 50-54)] : « Etiam ipsam naturam aliter dicimus, cum
proprie loquimur, naturam hominis in qua primum in
suo genere inculpabilis factus est: aliter istam, in
qua ex illius damnati poena et ignari et carni subditi
nascimur; juxta quem modum dicit Apostolus, Fuimus
enim et nos naturaliter filii irae, sicut et caeteri [(Ephes. II, 3)]
.
CAPUT LXVIII.
82.
Quomodo adhortandi ad
fidem, ad poenitentiam, ad profectum. Si ergo volumus animos ad recte vivendum frigidos et pigros
christianis exhortationibus excitare et accendere;
primitus
exhortemur ad fidem, qua christiani fiant, et ejus
nomini subjiciantur, sine quo salvi esse non possunt.
Si autem jam christiani sunt, et recte vivere negligunt;
verberentur terroribus, et praemiorum laudibus
erigantur: ita sane, ut non solum ad bonas actiones,
verum etiam ad pias orationes eos exhortari meminerimus,
atque hac instruere sanitate doctrinae, ut et
illinc gratias agant, cum instituerint bene vivere, quod
aliquid sine difficultate fecerint; et ubi difficultatem
aliquam sentiunt, fidelissimis et perseverantissimis
precibus et misericordiae promptis operibus facilitatem
a Domino impetrare persistant. Sic autem proficientes,
ubi et quando plenissima justitia perficiantur, non
nimis curo: ubicumque autem et quandocumque perfecti
fuerint, nonnisi gratia Dei per Jesum Christum
Dominum nostrum perfici posse confirmo. Sane
quando liquido cognoverint nullum peccatum se habere,
non se dicant habere peccatum, ne veritas in
eis non sit: sicut in eis veritas non est, qui cum habeant,
non habere se dicunt.
CAPUT LXIX.
83.
Nihil impossibile Deus praecipit,
quia omnia facilia charitati. Valde autem bona
sunt praecepta, si legitime his utamur [(I Tim. I, 8)] .
Eo quippe ipso quo firmissime creditur, Deum justum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.