PL 44, col. 271

De natura et gratia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: A Treatise on Nature and Grace 49 · A Treatise on Nature and Grace 50 · A Treatise on Nature and Grace 48

credat et Baptismo ejus abluatur. Itaque omnes dictum
est, ne aliquo modo alio praeter ipsum quisquam
salvus fieri posse credatur. Sicut enim uno litterarum
magistro in civitate constituto, rectissime dicimus,
Omnes iste hic litteras docet; non quia omnes cives
litteras diseunt, sed quia nemo discit, nisi quem ille
docuerit: sic nemo justificatur, nisi quem justificaverit
Christus.
CAPUT XLII.
49.
Potest homo sine peccato esse,
sed auxiliante gratia. Possibilitas in sanctis simul cum
effectu provenit.--Sed esto, inquit, consentiam quia omnes
peccatores fuisse testatur. Dicit enim quid fuerint,
non quod aliud esse non potuerint. Quamobrem et si
omnes homines peccatores, inquit, possent probari, definitioni
tamen nostrae nequaquam id obesset, qui non
tam quid homines sint, quam quid possent esse defendimus.
Hic recte facit, aliquando consentire, quia non
justificabitur in conspectu Dei omnis vivens [(Psal. CXLII,
2)] . Non tamen ibi esse quaestionem, sed in ipsa non
peccandi possibilitate contendit, in qua nec nos adversus
eum certare opus est. Nam neque illud nimis
curo, utrum fuerint hic aliqui, vel sint, vel esse possint,
qui perfectam, cui nihil addendum esset, habuerint,
vel habeant, vel habituri sint charitatem Dei
(ipsa est enim verissima, plenissima, perfectissimaque
justitia); quoniam id, quod voluntate hominis
adjuta per Dei gratiam fieri posse confiteor et defendo,
quando vel ubi vel in quo fiat, nimium certare
non debeo. Neque de ipsa possibilitate contendo,
cum sanata et adjuta hominis voluntate possibilitas
ipsa simul cum effectu in sanctis proveniat, dum
charitas Dei, quantum plenissime natura nostra sana
atque purgata capere potest, diffunditur in cordibus
nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [(Rom. V, 5)] .
Melius itaque Dei causa agitur (quam se
iste agendo dicit defensare naturam), cum et creator
et salvator agnoscitur, quam cum defensa velut sana
viribusque integris creatura opitulatio salvatoris inanitur.
CAPUT XLIII.
50.
Deus non jubet impossibilia.
Verum est autem quod ait, Quod Deus tam bonus
quam justus talem hominem fecerit, qui peccati malo
carere sufficeret, sed si voluisset. Quis enim eum nescit
sanum et inculpabilem factum, et libero arbitrio atque
ad juste vivendum potestate libera constitutum? Sed
nunc de illo agitur, quem semivivum latrones in via
reliquerunt, qui gravibus saucius confossusque vulneribus
non ita potest ad justitiae culmen ascendere,
sicut potuit inde descendere: qui etiam si jam in stabulo
est, adhuc curatur [(Luc. X, 30, 34)] . Non igitur
Deus impossibilia jubet: sed jubendo admonet, et
facere quod possis, et petere quod non possis. Jam
nunc videamus unde possit, unde non possit. Iste dicit: Voluntate non est, quod natura potest.
Ego dico:
Voluntate quidem non est homo justus, si natura
potest: sed medicina poterit, quod vitio non potest.
CAPUT XLIV.
51.
Status quaestionis inter Pelagianos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.