PL 44, col. 645

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Ecclesia et in Christo gloriae, in quodam sermone
ecclesiastico: « Si fides, » inquit, « unquam in terris
incorrupta mansisset, ac vestigia defixa tenuisset,
quae signata deseruit, nunquam protoplasti mortifera
transgressione vitium sparsisset in germine, ut peccatum
cum homine nasceretur. » Habesne aliquid,
quod adversus nos tibi dicere videaris, quod non
etiam in istum dicere compellaris, vel potius in istos?
Una est enim omnium catholica fides, qui per unum
hominem peccatum intrasse in mundum, in quo
omnes peccaverunt [(Rom. V, 12)] , uno corde credunt,
ore uno fatentur, et vestras novitias praesumptiones
catholica antiquitate subvertunt.
9.
Audi adhuc quod te possit amplius commovere,
atque turbare, et utinam in melius commutare. Ecclesiae
catholicae adversus haereticos acerrimum defensorem
venerandum quis ignoret Hilarium episcopum
Gallum? Qui cum de Christi carne ageret,
attende quid dixerit: « Ergo cum missus est, » inquit,
« in similitudine carnis peccati [(Id. VIII, 3)] , non sicut
carnem habuit, ita habuit et peccatum. Sed quia ex
peccato omnis caro est, a peccato scilicet Adam parente
deducta, in similitudine peccati carnis est
missus, existente in eo non peccato, sed peccati
carnis similitudine. » Rursus idem ipse in Expositione
centesimi duodevigesimi Psalmi, cum ad id
venisset quod scriptum est, Vivet anima mea, et laudabit
te [(Psal. CXVIII, 175)]
: « Vivere se, » inquit, « in
hac vita non reputat; quippe qui dixerat, Ecce in
iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea
[(Psal. L, 7)]
. Scit sub peccati origine et sub
peccati lege esse se natum. » Sentisne quid audias?
Quaerisne quid dicas? Hunc virum tanta in episcopis
catholicis laude praeclarum, tanta notitia famaque
conspicuum, de peccato originali aude, si quid tibi
frontis est, criminari.
10.
Sed adhuc audi alium excellentem Dei dispensatorem,
quem veneror ut patrem: in Christo enim
Jesu per Evangelium ipse me genuit [(I Cor. IV, 15)] ,
et eo Christi ministro lavacrum regenerationis accepi.
Beatum loquor Ambrosium, cujus pro catholica fide
gratiam, constantiam, labores, pericula, sive operibus
sive sermonibus, et ipse sum expertus, et mecum
non dubitat orbis praedicare Romanus. Hic vir cum
secundum Lucam exponeret Evangelium: « Jordanis, »
inquit, « conversus est retrorsum [(Psal. CXIII, 3)]
: significavit
salutaris lavacri futura mysteria, per quae
in primordia naturae suae, qui baptizati fuerint parvuli,
a malitia reformantur, » [(Lib. 1 in Luc., n. 36)] .
Rursus idem ipse in eodem opere: « Non enim virilis
coitus, » inquit, « vulvae virginalis secreta reseravit;
sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus
sanctus infudit. Solus est enim per omnia ex natis de
femina sanctus Dominus Jesus, qui terrenae contagia
corruptelae immaculati partus novitate non senserit,
et coelesti majestate depulerit » [(Lib. 2, n. 56)] . Itemque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.