PL 44, col. 646

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

in eodem ipso: « Omnes, » inquit, « in Adam morimur,
quia per unum hominem peccatum intravit in
mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines
pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Illius
igitur culpa, mors omnium est » [(Lib. 4, n. 67, ad Luc.
IV, 38)] . Alio item loco in eodem Evangelio: « Cave
ergo, » inquit, « ne ante nuderis, sicut Adam nudatus
est, mandati coelestis custodia destitutus, et exutus
fidei vestimento, et sic lethale vulnus accepit, in quo
omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus
ille descendens vulnera ejus acerba curasset » [(Lib. 7,
n. 73, ad Luc. X, 30)] . Rursus in opere ipso, alio
loco: « Fuit, » inquit, « Adam, et in illo fuimus
omnes: periit Adam, et in illo omnes perierunt » [(Lib.
7, n. 234, ad Luc. XV, 24)] . Rursus idem ipse in Apologia
prophetae David: « Antequam nascimur, » inquit,
« maculamur contagio, et ante usuram lucis, originis
ipsius excipimus injuriam, in iniquitate concipimur.
Non expressit, » inquit, « utrum parentum, an nostra.
Et in delictis unumquemque generat mater sua. Nec
hic declaravit, utrum in delictis suis mater pariat,
an jam sint aliqua delicta nascentis. Sed vide ne
utrumque intelligendum sit. Nec conceptus exsors
iniquitatis est, quoniam et parentes non carent lapsu:
et si nec unius diei infans sine peccato, multo magis
nec illi materni conceptus dies sine peccato sunt.
Concipimur ergo in peccato parentum, et in delictis
eorum nascimur. Sed et ipse partus habet contagia
sua, nec unum tantummodo habet ipsa natura contagium » [(Cap. 11)] .
Idem ipse in Expositione libri Tobiae:
« Quis iste, » inquit, « peccati est fenerator, nisi
diabolus, a quo Eva mutuata peccatum, obnoxiae successionis
usuris omne genus defeneravit humanum » [(Cap. 9)] ?
Rursus in eodem: Diabolus, » inquit,
« Evam decepit, ut supplantaret virum, obligaret haereditatem » [(Cap. 23)] .
Idem ipse in Expositione Psalmi
quadragesimi octavi: « Alia est, » inquit, « iniquitas
nostra, alia calcanei nostri, in quo Adam dente serpentis
est vulneratus, et obnoxiam haereditatem successionis
humanae suo vulnere dereliquit, ut omnes
illo vulnere claudicemus » [(In vers. 6)] .
CAPUT IV.
11.
I nunc, et mihi objice originale
peccatum: dissimula ab istis, finge te nescire quid
dicant; et sanctae Ecclesiae tot tantisque doctoribus,
qui vita optime gesta debellatisque suorum temporum
erroribus, gloriosissime de hoc saeculo antequam
vos ebulliretis exierunt, velut eis non visis, in me
impetum faciens, et velut nesciens quod illi sub meo
nomine lacerentur, tanquam securus insulta. Crederem
te, fateor, quid mali facias ignorare, nec impudentiae,
sed imprudentiae tuae tribuerem, quod haec
lumina civitatis Dei audes hostiliter insectari, quae
sectari fideliter debuisti: crederem te, inquam, hoc
tantum nefas committere nescientem, nisi in eo libro,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.