PL 44, col. 648

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

es, neminem illorum te in isto crimine nominasse?
Et quid facies, cum tibi dixerint, Tolerabilius dente
maledico nomina concideres nostra, quam fidem nostram,
cujus merito in coelo nomina ipsa scripta sunt
nostra? An forte dices eis, Nec fidem vestram ullo tali
crimine violavi? Sed qua confidentia id dicere audebis,
homo qui dicis Manichaeum esse sensum, confiteri
ex Adam trahere nascentes originale peccatum;
quod isti confessi atque professi sunt quod in Christi
Ecclesia suorum rudimentorum tempore didicerunt,
quod Christi Ecclesiam suorum honorum tempore
docuerunt, qui per Spiritum sanctum tam multa
peccata omnibus quos baptizare potuerunt, tam multis
parvulis sola originalia remiserunt? Iterum te admoneo,
iterum rogo, aspice tot ac tales Ecclesiae catholicae
defensores atque doctores: vide quibus tam
gravem tamque nefariam irrogaris injuriam.
13.
An ideo contemnendos putas, quia occidentalis
Ecclesiae sunt omnes, nec ullus est in eis commemoratus
a nobis Orientis episcopus? Quid ergo faciemus,
cum illi Graeci sint, nos Latini? Puto tibi eam partem
orbis sufficere debere, in qua primum Apostolorum
suorum voluit Dominus gloriosissimo martyrio coronare.
Cui Ecclesiae praesidentem beatum Innocentium
si audire voluisses, jam tunc periculosam juventutem
tuam Pelagianis laqueis exuisses. Quid enim potuit ille
vir sanctus Africanis respondere conciliis, nisi quod
antiquitus Apostolica Sedes et Romana cum caeteris
tenet perseveranter Ecclesia? Et tamen ejus successorem
(Zosimum) crimine praevaricationis accusas, quia
doctrinae apostolicae et sui decessoris sententiae noluit
refragari. Sed de hoc interim taceo, ne animum tuum,
quem sanare potius cupio quam irritare, laudibus tui
damnatoris exulcerem. Sancto Innocentio vide quid
respondeas, qui nihil aliud de hac re sapit, quam
quod isti in quorum te conventum, si tamen prodest
aliquid, introduxi: cum his etiam ipse considet, etsi
posterior tempore, prior loco. De miseris parvulis ab
originali malo, quod trahitur ex Adam, per Christi
gratiam liberandis, unam cum eis tenet christianam
veramque sententiam: qui omne praeteritum vitium,
primi scilicet hominis, qui libero arbitrio est in profunda
demersus, Christum dixit sui lavacro purgasso
Baptismatis [(Epist. 181, n. 7, inter Augustinianas)] ; qui
denique parvulos definivit [(Epist. 182, n. 5, inter
Augustinianas)] , nisi manducaverint carnem Filii
hominis, vitam prorsus habere non posse [(Joan. VI,
54)] . Huic responde, imo ipsi Domino, cujus ille antistes
usus est testimonio, et dic unde imago Dei tam
capitali supplicio puniatur, ut vita privetur, si peccatum
a nascentibus originale non trahitur. Sed quid
dicas, aut quid respondeas; qui etiam si beatum audeas
Innocentium, non audebis tamen Christum dicere
Manichaeum?
14.
Non est ergo cur provoces ad Orientis antistites;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.