PL 44, col. 649

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

quia et ipsi utique christiani sunt, et utriusque
partis terrarum fides ista una est; quia et fides ista
christiana est: et te certe occidentalis terra generavit,
occidentalis regeneravit Ecclesia. Quid ei quaeris
inferre, quod in ea non invenisti, quando in ejus membra
venisti? Imo quid ei quaeris auferre, quod in ea
tu quoque accepisti? Nam peccatum originale, quod
in aliorum perniciem parvulorum negas, quacumque
aetate sis baptizatus, aut ipsum tibi remissum est, aut
et ipsum. Sed si verum est, quod audivimus, te infantulum
baptizatum, etiam tu quamvis a tuis propriis
peccatis innocens, tamen quia ex Adam carnaliter
natus, contagium mortis antiquae prima nativitate traxisti:
et in iniquitate conceptus es, profecto exorcizatus
et exsufflatus es, ut a potestate erutus tenebrarum
transferreris in regnum Christi [(Coloss. I, 13)] .
O fili male ex Adam nate, sed bene in Christo renate,
Sacramenta quibus te peperit, tuae matri conaris auferre.
Numquid Manichaea fuit, quando isto modo te
peperit, quo modo jam non vis ut pariat, et ingeris ei
nativitatis opprobria, ut in ea caeteris claudas, ex
quibus ipse natus es, viscera pietatis? Dividis ei nomen
viri sui, ut ad regenerandos parvulos tantummodo
Christus sit, ad majores autem Christus Jesus;
quia scilicet Jesus Salvator interpretatur: quod eum
parvulis esse non vultis, qui nihil eos habere, unde
illos salvos faciat, praedicatis.
CAPUT V.
15.
Sed non tibi deerit magni nominis
et fama celeberrima illustris episcopus etiam
de partibus Orientis, cujus eloquia ingentis merito
gratiae, etiam in linguam latinam translata usquequaque
claruerunt. Sedeat ergo cum istis patribus etiam
sanctus Gregorius, et cum eis tuae criminationis inanem
patiatur invidiam: dum tamen cum eis contra
novitiam pestem vestram, medicinalem proferat et
ipse sententiam. Audi ergo quid dicat: « Imago, » inquit,
« Dei labem corporeae inundationis expurget,
et conjunctam sibi carnem verbi Dei sublevet pennis.
Et quamvis melius fuisset, ne egere quidem hujuscemodi
expurgatione, sed in illa prima dignitate permansisse,
ad quam et refestinamus, post praesentem
emendationem, et melius fuisset non excidere a ligno
vitae gustu amarissimo peccati; tamen in secundo
loco expedit emendari et corrigi post lapsum, quam
in nequitiis permanere. » Itemque idem ipse: « Sicut
in Adam omnes, » inquit, « mortui sumus, ita et
in Christo omnes vivificemur. Cum Christo ergo nascamur,
et cum Christo crucifigamur, et consepeliamur
ei in mortem, ut cum ipso etiam resurgamus ad
vitam. Necesse est enim nos perpeti utilem hanc et
necessariam vicissitudinem: ut sicut ex bonis ad tristia
devoluti sumus, ita ex tristibus ad meliora reparemur.
Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit
gratia: ut quos gustus ligni vetiti condemnavit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.