PL 44, col. 650

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Christi crux gratia largiore justificet » ( Oratione in Natalem
Christi, paulo post initium ). Idem rursus:
« Venerare, » inquit, « nativitatem, per quam terrenae
nativitatis vinculis liberatus es. Honora Bethlehem
pusillam et minimam, per quam tibi regressus ad paradisum
patefactus est » [(Ibid., sub finem)] . Itemque
alibi de Baptismo loquens: « Persuadeat, » inquit,
« tibi de hoc quoque sermo Christi dicentis, neminem
posse introire in regnum coelorum, nisi renatus fuerit
ex aqua et spiritu » [(Joan. III, 5)] . Per hunc primae nativitatis
maculae purgantur, per quas in iniquitatibus
concipimur, et in delictis genuerunt nos matres nostrae. »
Numquid et istum Manichaei sapere vel jacere
venena dicturus es? Audis omnes uno corde, uno
ore, una fide idipsum dicere, et hanc esse catholicam
fidem non dissonante contestatione firmatam.
16.
An tibi parva in uno Gregorio episcoporum
orientalium videtur auctoritas? Est quidem tanta persona,
ut neque ille hoc nisi ex fide christiana omnibus
notissima diceret, nec illi eum tam clarum haberent
atque venerandum, nisi haec ab illo dicta ex regula
notissimae veritatis agnoscerent. Sed si vis addimus
huic et sanctum Basilium, imo velis nolis addendus
est, maxime quia et tu de libro ejus, quem scripsit
adversus Manichaeos, in quarto volumine hujus operis
tui aliquid putasti esse ponendum, quod ad causam
peccati originalis per unum intrantis in mundum,
et per omnes homines transeuntis omnino non pertinet.
Ibi quippe agit, ne malum substantiale credatur,
habens suam quamdam materiam, sicut sapiunt Manichaei.
Dicit ergo, « non esse substantiam, sed conversationem,
quae de sola voluntate contingat, »
non his qui contagium mortis antiquae prima nativitate
traxerunt, sed « iis qui aegritudinem conversationis
de voluntate propria collegerunt, » id est, jam
majoribus ratione utentibus et arbitrio voluntatis.
« Hanc conversationem ex accidenti venientem facillime »
dicit « posse ab aegrotantium voluntate separari. »
Dicit etiam, « si evenisset malum, ita ut non
valeret ulterius a voluntate removeri, id est, quamvis
accidisset, si ita accidisset ut separari ulterius a voluntate
non valeret; merito dici posset, substantiale
quidem malum non esse, sed ipsam substantiam sine
malitia quae accidit, jam esse non posse. Si autem accessit, »
inquit, « et principium accessionis non substantiam
habuit, sed voluntatem; facile potest malum
a substantia separari, ut et subjecta voluntati substantia
munda possit per omnia possideri, ita ut nullius
mali vel signa remaneant. » Ista ita recte dixit
sanctus Basilius, ut etiam de ipso malo, quod per
Adam intravit in mundum, et per omnes homines pertransiit,
bene possit intelligi; quia et ipsum accessit
naturae humanae. Non enim sic erat primitus condita;
et principium accessionis non substantiam habuit,
sed voluntatem, sive mulieris quae a serpente seducta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.