PL 44, col. 651
Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
est, sive viri ejus qui seductae ad peccandum consensit
uxori. Sed quod ait, « facile posse malum a
voluntate vel a substantia separari, » non humanae
facile est voluntati, sed misericordiae Dei. Quod adversus
Manichaeos utique sufficit, qui putant esse impossibile
mutari in bonum naturam mali. Ideo non ait
sanctus Basilius, ipsam voluntatem hominis, sive substantiam
vel naturam, malum a se posse facile separare;
sed « ab ea posse facile separari: » sic verba
sua librans, ut et Manichaeos, contra quos agebat,
refelleret, et contra divinam gratiam humanam superbiam
non extolleret. Ille quippe Omnipotens, cui
secundum Evangelium facile est, quod hominibus impossibile
est [(Matth. XIX, 26)] , malum quod nobis accidit,
vel ex primi hominis, vel ex nostra insuper voluntate,
ita suae gratiae largitate consumet, « ut subjecta
substantia voluntati, » quemadmodum commemorasti
dixisse Basilium, « munda possit per omnia
possideri, sic » omnino, « ut nullius mali vel signa
remaneant. » Fiet hoc, et ipsa spes est indubitata
fidelium. Sed quando perficiatur, in promptu est catholicae
fidei. Tunc enim dicetur novissimae inimicae
morti, Ubi est contentio tua? ubi est aculeus tuus [(I Cor.
XV, 55)]
?
17.
Item quod commemoras dixisse Basilium, « Si
castitas virtus est, corpus vero substantialiter malum
esset, impossibile erat castum corpus inveniri; quia
corpus turpitudinis, virtutis non fieret corpus; cum
autem sanctificatur, virtutis efficitur, et ita communicat
virtus corpori corpusque virtuti, per quam et
templum efficitur Dei. Unde si omne corpus fornicationis
esset, impossibile utique erat castitatem in
corporibus inveniri: tumque demum naturae corporum
possemus malum substantiale deputare. Si vero
usque eo corporis merita processerunt, tantoque honore
decoratum est, ac tale indumentum pudicitiae
suscepit, ut domus sui factoris esse mereretur, ac
fieret thalamus Filii Dei, ut venientes Pater et Filius
habitationem corporum eligere dignarentur; quomodo
non exsecrabilis et ridendus Manichae sermo convincitur? »
quid potuit dici verius et catholicae regulae
congruentius? Dictum est enim adversus Manichaeos,
putantes atque affirmantes, de gente tenebrarum,
quam malam naturam dicunt Deo bono coaeternam,
habere originem corpora, et esse etiam ipsa immutabilia
mala: non adversus eos, qui tenentes veram
et vere christianam fidem, nunc quidem corruptibile
esse corpus, et aggravare animam confitentur [(Sap.
IX, 15)] ; sed nec tale primitus conditum atque in paradiso
constitutum, nec tale semper futurum, sed incorruptione
atque immortalitate mutandum, et nunc
jam esse incipere templum Dei, conjugali, vel viduali,
vel etiam virginali pudicitia decoratum: quando
etsi caro concupiscit adversus spiritum, sic tamen
spiritus concupiscit adversus carnem [(Galat. V, 17)] ,