PL 44, col. 656

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

quippe unum, non nisi delictum vult intelligi; quo
nolentes credi parvulos inquinatos, non eos peccata
non habere, quod ait Joannes, ne intelligerentur propria;
vel peccatis, sicut habet in aliis codicibus eadem
interpretatio, sed « peccato non inquinatos » dicere
maluistis, ut unum primi hominis peccatum veniret in
mentem. Sed suspicionibus non agamus, et hic vel
scriptoris error, vel varietas putetur interpretis. Ego
ipsa verba graeca quae a Joanne dicta sunt ponam,
« Διὰ τοῦτο καὶ τὰ παιδία βαπτίζομεν, καίτοι ἁμαρτήματα
οὐκ ἔχοντα: » quod est latine, « Ideo et infantes baptizamus,
quamvis peccata non habentes. » Vides certe
non ab eo dictum esse « parvulos non coinquinatos
esse peccato, » sive « peccatis; » sed, « non habere peccata: »
intellige propria, et nulla contentio est. At
inquies, Cur non ipse addidit, propria? Cur, putamus,
nisi quia disputans in catholica Ecclesia, non se aliter
intelligi arbitrabatur, tali quaestione nullius pulsabatur,
vobis nondum litigantibus securius loquebatur?
23.
Nam vis audire quid etiam ipse de hac re apertissime
dixerit? Ecce etiam ipsum numero illi adjungo
sanctorum. Ecce inter meos testes, vel inter nostros
constituo judices, quem putasti patronum tuum. Ecce
et ipsum dicturus es Manichaeum. Ingredere, sancte
Joannes, ingredere, et conside cum fratribus tuis, a
quibus te nulla ratio et nulla tentatio separavit.
Opus est et tua, et maxime tua sententia: quoniam
in tuis litteris iste juvenis invenisse se putat, unde
tot tantorumque coepiscoporum tuorum se arbitratur
percellere et evacuare sententias. Quod si vere tale
aliquid invenisset, et quod ipse sentit, te sentire claruisset;
nunquam te unum, pace tua dixerim, tot et
talibus praeferre in ea causa possemus, de qua nunquam
fides christiana et Ecclesia catholica variavit.
Sed absit ut tu aliud saperes, et in ea tam praecipuus
emineres. Dic ergo et tu aliquid, unde iste juvenis
confundatur et revereatur, quia quaerit maculam
meam; et ignosce mihi, quia cum illi de hac re quid
sentias demonstravero, quaesiturus est et tuam. Dicit
enim sensum esse Manichaeum, credere parvulos indigentes
esse Christi liberatoris auxilio, ut a damnatione
liberentur, qua ex peccato primi hominis obligati
sunt. Ac per hoc cum te hoc sentire cognoverit,
aut ipse se corriget ab errore Pelagii, aut et tibi crimen
objiciet Manichaei. Sed ut conferamus ei verum
beneficium, falsum ejus non curemus opprobrium.
24.
Audi jam, Juliane, quid etiam Joannes cum caeteris
catholicis doctoribus dicat. Ad Olympiam scribens:
« Quando enim Adam peccavit, » inquit, « illud
grande peccatum, et omne genus hominum in commune
damnavit, de moerore poenas luebat. » Item de
resuscitatione Lazari: « Flebat Christus, » inquit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.