PL 44, col. 657

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

« cur usque ad hoc mortalitas deliquisset, ut excussa
de perennitatibus inferos adamaret. Flebat Christus,
quod eos qui immortales esse poterant, diabolus fecit
esse mortales » ( Homilia de Lazaro resuscitato ). Quid
dici posset expressius? Quid ad ista respondes? Si
Adam grandi peccato suo omne genus humanum in
commune damnavit, numquid nisi damnatus parvulus
nascitur? Et per quem, nisi per Christum, ab ista
damnatione liberatur? Si et in Lazaro dicitur excussa
de perennitatibus mortalitas inferos adamasse; quis
mortalium non ad istam culpam casumque pertineat,
quo cecidit primus homo de vitae perennitate, quam
si non peccaret acceperat? Si diabolus omnes qui immortales
esse poterant, fecit esse mortales; unde
etiam parvuli moriuntur, si obnoxii peccato primi
illius hominis non sunt? Numquid ergo, nisi per eum
in quo omnes vivificabuntur, etiam parvuli de regno
mortis eruuntur?
25.
Tractat idem Joannes in sermone quodam hujusmodi
quaestionem, cur bestiae vel laedant homines,
vel interimant, cum sententia Domini manifesta sit,
qua eas homini subdidit, ut earum habeat potestatem [(Gen. I, 28)] .
Quam quaestionem sic solvit, ut dicat,
ante peccatum omnes bestias homini fuisse subjectas;
quod autem nunc hominibus nocent, poenam
primi esse peccati. Prolixa tractatio est, ideo huic
operi non a me inseritur: sed aliquid tamen inde
oportet ut ponam. « Timemus, » inquit, « bestias, et
pavemus: non contradico. Et a principatu decidimus:
et hoc dico ipse etiam. Sed non hoc ostendit legem
Dei esse mendacem: ab initio enim non ita res erant
dispositae; sed timebant, et tremebant, et subjiciebantur
domino. Et quoniam a fiducia decidimus, profecto
et ab honore. Unde hoc manifestum est? Adduxit
bestias ad Adam, videre quid eas vocaret, et
non resiluit Adam tanquam timens. » Et paulo post:
« Hoc unum, » inquit, « signum, quod non fuerint
homini ab initio terribiles bestiae; secundum aliud
isto manifestius, quae fuit ad mulierem per serpentem
disputatio. Si enim essent terribiles hominibus
bestiae, non utique mulier viso serpente mansisset;
non accepisset consilium, non ei cum tanta sermocinaretur
fiducia, sed statim ad ipsum et expavisset
et resiluisset aspectum: nunc autem et disputat, et
non timet. Nondum enim erat timor iste: sed quia
peccatum ingressum est, ablata sunt ea quae honoris
erant. » Itemque post paululum: « Quamdiu quidem, »
inquit, « habebat ad Deum fiduciam, terribilis bestiis
erat; sed quia offendit, extremos etiam conservorum
suorum jam pavet. Quod si hoc non est, » inquit:
« tu mihi ostende, ante peccatum quod terribiles
erant hominibus bestiae: sed non habebis. Si autem
post tanta ingressus est timor; et hoc tutelae Domini
est. Si enim mandato quod datum est, moto ab homine
et soluto, honor qui ei datus erat a Deo, mansisset
immobilis, non facile resurrexisset » (Homilia 9

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.