PL 44, col. 861
Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
quae accidunt corpori; non est in animo, quia ejus
memoriam delevit oblivio: et tamen est. Ubi est igitur,
cum jam bene vivat homo, nihil tale committens;
nec dici possit, eorum peccatorum ejus reatum
manere quae meminit; eorum vero quae oblitus est,
non manere? Manet quippe omnino donec remittatur.
Ubi ergo manet, nisi in occultis legibus Dei, quae
conscriptae sunt quodam modo in mentibus Angelorum,
ut nulla sit iniquitas impunita, nisi quam sanguis
Mediatoris expiaverit; cujus signo crucis consecratur
unda Baptismatis, ut ea diluatur reatus tanquam
in chirographo scriptus, in notitia spiritualium potestatum,
per quas poena exigitur peccatorum? Huic
chirographo nascuntur obnoxii omnes in carne de
carne carnaliter nati; ejus ab hoc debito sanguine liberandi,
qui in carne quidem et de carne, non tamen
carnaliter, sed spiritualiter natus est. Natus est enim
de Spiritu sancto et virgine Maria. De Spiritu scilicet
sancto, ne esset in illo caro peccati; ex virgine
autem Maria, ut esset in illo similitudo carnis peccati.
Ideo illi chirographo non venit obnoxius, et ab
illo solvit obnoxios. Neque enim nulla est iniquitas,
cum in uno homine vel superiora inferioribus turpiter
serviunt, vel inferiora superioribus contumaciter reluctantur,
etiamsi vincere non sinantur. Hanc iniquitatem
si homo ab homine altero forinsecus adversante
pateretur, quia in illo non esset, sine illo utique puniretur:
quia vero in illo est, aut cum illo punietur,
aut illo ab ejus reatu liberato, sic in certamine adversus
spiritum perseverat, ut hominem jam non
reum ad nulla post mortem tormenta transmittat,
non alienet a regno Dei, nulla damnatione faciat detineri;
neque ut ea penitus careamus, velut aliena
natura sejungatur a nobis, sed quia nostrae naturae
languor est, sanctur in nobis.
CAPUT XX.
63.
Propter hoc ergo vitium, sicut
in eo libro, cui resistis, a me positum est, « humana
natura damnatur: et propter quod damnatur, propter
hoc et damnabili diabolo subjugatur; quia et ipse
diabolus spiritus immundus est: et utique bonum quod
spiritus, malum quod immundus; quoniam spiritus est
natura, immundus est vitio: quorum duorum illud a Deo
est, hoc ab ipso. Non itaque tenet homines sive majoris
sive infantilis aetatis, propter quod homines, sed propter
quod immundi sunt » [(De Nuptiis et Concupiscentia,
lib. 1, nn. 25, 26)] . His verbis meis ex libro meo
abs te positis, ita resistendum putasti, ut diceres,
« hanc formam etiam in homine malo debuisse servari,
quae servatur in diabolo; ne quisquam damnetur,
nisi ex vitiis propriae voluntatis; atque ideo nullum
sit originale peccatum: alioquin opus ejus, » ut
dicis, « qui etiam diabolum bonum condidit, non potest
approbari. » Nec attendis quod diabolum non ex
alio diabolo creavit Deus, nec ex aliquo angelo licet