PL 44, col. 917

De correptione et gratia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: A Treatise on Rebuke and Grace 2 · A Treatise on Rebuke and Grace 3 · A Treatise on Rebuke and Grace 1

Deo miserante et ejus insidias in suorum servorum
provectum mirabili bonitate vertente, ad hoc potius
valuit, ut nulli vestrum destruerentur in pejus, sed
nonnulli instruerentur in melius. Non itaque opus
est omnia identidem retractare, quae sufficienter
vobis pleno libro disputata transmisimus ( Libro de
Gratia et Libero Arbitrio ): quem quomodo susceperitis,
rescripta indicant vestra. Verumtamen semel
lectum nullo modo arbitremini satis vobis innotescere
potuisse. Si ergo eum fructuosissimum habere
vultis, non vos pigeat relegendo habere notissimum,
ut diligentissime sciatis quibus et qualibus quaestionibus
solvendis atque sanandis, non ibi humana,
sed divina occurrat auctoritas, a qua recedere non
debemus, si volumus pervenire quo tendimus.
2.
Dominus autem ipse non solum ostendit nobis,
a quo malo declinemus, et quod bonum faciamus,
quod solum potest legis littera: verum etiam adjuvat
nos, ut declinemus a malo, et faciamus bonum [(Psal.
XXXVI, 27)] , quod nullus potest sine spiritu gratiae:
quae si desit, ad hoc lex adest, ut reos faciat et occidat.
Propter quod dicit Apostolus, Littera occidit,
spiritus autem vivificat [(II Cor. III, 6)]
. Qui ergo legitime
lege utitur, discit in ea malum et bonum, et
non confidens in virtute sua confugit ad gratiam,
qua praestante declinet a malo, et faciat bonum.
Quis autem confugit ad gratiam, nisi cum a Domino
gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet [(Psal.
XXXVI, 23)] ? Ac per hoc et desiderare auxilium gratiae,
initium gratiae est: de quo ait ille, Et dixi:
Nunc coepi; haec est immutatio dexterae Excelsi [(Psal.
LXXVI, 11)]
. Liberum itaque arbitrium et ad malum
et ad bonum faciendum confitendum est nos habere:
sed in malo faciendo liber est quisque justitiae servusque
peccati; in bono autem liber esse nullus
potest, nisi fuerit liberatus ab eo qui dixit, Si vos
Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis [(Joan. VIII, 36)]
.
Nec ita ut, cum quisque fuerit a peccati dominatione
liberatus, jam non indigeat sui liberatoris auxilio:
sed ita potius, ut ab illo audiens, Sine me nihil potestis
facere [(Id. XV, 5)]
; dicat ei et ipse, Adjutor meus
esto, ne derelinquas me [(Psal. XXVI, 9)]
. Hanc fidem,
quae sine dubio vera et prophetica et apostolica et
catholica fides est, etiam in fratre nostro Floro invenisse
me gaudeo: unde hi potius corrigendi sunt,
quos quidem propitio Deo correctos esse jam existimo,
qui eum non intelligebant.
CAPUT II.
3.
Intelligenda est enim gratia Dei
per Jesum Christum Dominum nostrum, qua sola
homines liberantur a malo, et sine qua nullum prorsus
sive cogitando, sive volendo et amando, sive
agendo faciunt bonum: non solum ut monstrante
ipsa quid faciendum sit sciant, verum etiam ut praestante
ipsa faciant cum dilectione quod sciunt. Hanc
quippe inspirationem bonae voluntatis atque operis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.