PL 44, col. 920
De correptione et gratia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: A Treatise on Rebuke and Grace 8 · A Treatise on Rebuke and Grace 7 · A Treatise on Rebuke and Grace 9
corripiendos esse diversa sentientes, protinus
addidit, Ne quando det eis Deus poenitentiam ad cognoscendam
veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis [(II
Tim. II, 25, 26)]
.
8.
Cur autem isti qui corripi nolunt, dicunt, « Tantum
praecipe mihi, et ora pro me, ut quod praecipis faciam? »
Cur non potius secundum suum pravum sensum
et ista duo respuunt, et dicunt, Nec ut praecipias
mihi, nec ut ores pro me volo? Quis enim hominum
ostenditur orasse pro Petro, ut daret ei Deus poenitentiam,
qua se negasse Dominum flevit? Quis hominum
Paulum divinis praeceptis ad fidem christianam
pertinentibus erudivit? Cum ergo audiretur praedicans
Evangelium, et dicens, Notum enim vobis facio, fratres,
Evangelium quod evangelizatum est a me, quia non
est secundum hominem; neque enim ego ab homine accepi
illud, neque didici, sed per revelationem Christi
Jesu [(Galat. I, 11, 12)]
: responderetur ei, Quid nobis
molestus es, ut abs te accipiamus atque discamus,
quod tu non ab homine accepisti neque didicisti?
Potens est ille qui tibi dedit, sic et nobis dare quomodo
tibi. Porro si hoc non audent dicere, sed patiuntur
sibi Evangelium ab homine praedicari; quamvis
etiam possit non per hominem homini dari · concedant
etiam corripi se debere a praepositis suis, a
quibus christiana gratia praedicatur; quamvis non
negetur Deus posse, quem velit, etiam nullo homine
corripiente, corrigere, et ad dolorem salubrem poenitentiae
occultissima et potentissima medicinae suae
potestate perducere. Et sicut non est ab oratione cessandum
pro eis quos corrigi volumus, etiam si nullo
hominum orante pro Petro Dominus respexit eum, et
fecit eum suum peccatum flere: ita non est negligenda
correptio, quamvis Deus quos voluerit, etiam non
correptos, faciat esse correctos. Tunc autem correptione
proficit homo, cum miseretur atque adjuvat,
qui facit quos voluerit etiam sine correptione proficere.
Sed quare isti sic, illi aliter, atque alii aliter,
diversis et innumerabilibus modis vocentur ut reformentur,
absit ut dicamus judicium luti esse debere,
sed figuli.
CAPUT VI.
9.
« Apostolus, » inquiunt, « ait, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti?
Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non
acceperis
[(I Cor. IV, 7)]
? Cur ergo corripimur, arguimur,
reprehendimur, accusamur? Quid facimus, qui
non accepimus? » Qui haec dicunt, extra culpam se
videri volunt, in hoc quod non obediunt Deo: quia
utique ipsa obedientia munus ejus est; quae necesse
est ut sit in eo cui charitas inest, quae sine dubio ex
Deo est [(I Joan. IV, 7)] , et dat eam Pater filiis suis.
« Hanc, » inquiunt, « non accepimus; quid itaque
corripimur, quasi nos eam nobis dare possimus, et
nostro arbitrio dare nolimus? » Nec attendunt, si
nondum regenerati sunt, primam esse causam, cur objurgati
quod sint inobedientes Deo, sibi debeant
displicere, quia fecit Deus hominem rectum ab initio