PL 45, col. 1417

Opus imperfectum contra secundam responsionem Juliani (Augustinus Hipponensis),

conatus, in alium sensum detorquere atque pervertere,
quae dixit Ambrosius de his qui nascuntur per
commixtionem corporum, non arguens Dei creaturam,
sed originale peccatum. Quid mihi obtendis Hieronymum
cujus me conviciaris asseclam, de cujus
verbis nulla nunc quaestio est? quae tamen verba si
posuisses aut ea non habere quod displicere deberet
ostenderem, aut intelligentioribus exponenda relinquerem;
aut si essent procul dubio contraria veritati,
libertate qua dignum est improbarem. Ambrosium respice,
quem Manichaeum non audes dicere: cum me
propterea dicas, quia de originali peccato ea dico,
quae dicit. Nam si propterea non diceres Ambrosium
Manichaeum, quia bonam naturam, quia peccata voluntaria,
quia nuptias a Deo institutas et a Deo factos
parvulos praedicabat; nec me diceres, qui eadem
fideliter praedico. Si autem me propterea Manichaeum
dicendum putas, quia esse confiteor originale peccatum;
hoc etiam ille confitetur: cur non ambos putas?
Sed me petulanter dicis, illum latenter opinaris,
non veritate distincta, sed exstincta potius libertate.
Hoc enim de illo non audes dicere, quod audes credere:
aut si de illo ista non credis, profecto nec de
me credis; quia et si errare nos existimas, facile est
ut videas non esse Manichaeos, qui peccantis propriam
substantiam, quam Deus non creaverit non asserimus;
sed originale peccatum de vitio voluntario
naturae, quam Deus bonam condidit, propagatum esse
firmamus. Facile est ergo ut hoc videas, et simul videas
nos esse contrarios Manichaeis: sed eorum nomen
ab Ambrosio abigis adulando, et mihi objicis calumniando.
CXXII.
JUL. Verum ut illi infensus Jovinianus arguitur,
ita vobis comparatus absolvitur. Quando enim
tibi tantum prudentium censura donabit, ut te cum
Joviniani merito componat? Ille quippe dixit boni esse
necessitatem; tu, mali: ille ait per mysteria homines
ab errore cohiberi; tu vero, nec per gratiam liberari:
ille virginitatem Mariae partus conditione dissolvit;
tu ipsam Mariam diabolo nascendi conditione
transcribis: ille meliora bonis aequat, id est, integritatem
connubio; tu vero commixtionem conjugii
morbidam vocas, et castitatem foedissimae rei collatione
depretias: nec gradum inter haec addis; sed genus
omne commutas, non utique bono virginitatem,
sed malo praeferens. Est autem vilitatis extremae, nisi
teterrimo comparatum, placere non posse. Jam vero
quid ille tale de Dei injuriis, quale tu? Ille ejus judicii
vigorem a benignitatis voluit parte confundere;
tu, a malignitatis: ille dicit apud eum bonos et optimos
aequo honore fruituros; tu vero, bonos et impios,
id est innocentes et diabolum, uno supplicio
cruciandos: ille ergo Deum clementissimum vult videri;
tu, iniquissimum: ille dicit mysteriis ejus imbutos
homines non posse peccare; tu vero ipsum Deum,
et in mysteriis imbecillitate, et in praeceptis immoderatione,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.