PL 46, col. 839

Sermones inediti (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

fidem, quandiu in hoc mortali corpore peregrinamini
a Domino, sed via vobis certa ipse, ad quem tenditis,
factus est Christus Jesus secundum hominem,
quod pro nobis fieri dignatus est. Servavit enim multam
dulcedinem timentibus se, aperturus et perfecturus
eam sperantibus in se, cum id, quod nunc in
spe accepimus etiam in re acceperimus. Filii enim
Dei sumus, et nondum apparuit, quod erimus. Scimus,
quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus
eum sicuti est [(1 Joan. III, 2)]
. Hoc etiam in
Evangelio ipse promisit. Qui diligit me, inquit, mandata
mea custodit. Et qui diligit me, diligetur a Patre
meo, et ego diligam illum, et ostendam me ipsum illi [(Joan. XIV, 21)]
.
Utique videbant eum, quibus loquebatur,
sed in forma servi, qua major est Pater, non
in forma Dei, qua aequalis est Patri. Hanc ostendebat
timentibus, illam servabat sperantibus. In hac
peregrinantibus apparebat, ad illam cohabitaturos
vocabat. Hanc eis ambulantibus substernebat, illam
pervenientibus promittebat.
II.
Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus
nos ab omni coinquinatione carnis, et spiritus
perficientes sanctificationem in timore Dei [(2 Cor. VII,
1)]
. Obsecro vos, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati
estis, cum omni humilitate animi, et mansuetudine,
sufferentes invicem in dilectione, studentes observare
unitatem spiritus in vinculo pacis [(Ephes., IV, 1-3)]
.
Qualis enim res est, unde tale pignus accepimus. Sed
sunt quidam, qui Christum solo Sacramento induerunt,
quo in fide vel moribus nudi sunt. Nam et
multi haeretici ipsum habent Sacramentum baptismatis,
sed non ipsum fructum salutis, nec vinculum
pacis: Habentes, sicut ait Apostolus, formam pietatis,
virtutem autem ejus negantes [(2 Tim. III, 5)]
, vel signati
a desertoribus, vel ipsi etiam desertores signum
boni regis in damnabili carne portantes, qui
nobis dicunt: Si fideles non sumus, baptismum nobis
quare non datis? Si autem jam fideles sumus,
quid nos quaeritis? Quasi non legant, Simonem magum
et accepisse baptismum, et tamen a Petro audisse: Non est tibi pars neque sors in hac fide
[(Act. VIII,
21)]
. Ecce quia fieri potest, ut aliquis habeat baptismum
Christi, et non habeat fidem, vel dilectionem
Christi; habeat sanctitatis Sacramentum, nec computetur
in sorte sanctorum. Neque interest, quantum
ad ipsum solum pertinet Sacramentum, si ibi quisque
accipiat baptismum Christi, ubi non est unitas
Christi. Nam et baptizatus in Ecclesia, si fuerit desertor
Ecclesiae, sanctitate vitae carebit, Sacramenti
signaculo non carebit. Nam utique exeuntem non
potuisse amittere demonstratur, quod redeunti non
redditur. Sicut desertor militiae caret legitima societate,
non caret regio charactere. Qui, si et alterum
eodem signo ipse signaverit, non faciet consortem
vitae, sed comitem poenae. Si autem ad legitimam
ordinatamque militiam et ille redeat, et ille veniat,
placata regia severitate et illi ignoscitur, quod recessit,
et ipse suscipitur, qui accessit. In ambobus
culpa corrigitur, ambobus poena remittitur, ambobus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.