PL 46, col. 875
Sermones inediti (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
contempserunt, et tamen visum et contemptum
insuper occiderunt. Nos autem certe non vidimus, et
tamen credimus, et tamen, quem oculis non conspeximus,
corde suscepimus. Unde dixit cuidam suo,
qui tunc erat inter duodecim: Quia vidisti, credidisti.
Beati, qui non vident, et credunt [(Joan. XX, 29)]
. Si
enim modo praesens esset in carne Dominus et Salvator
noster Jesus Christus, et stans taceret, quid nobis
prodesset? Si autem loquendo profuit, et modo
loquitur, cum Evangelium recitatur. Verumtamen et
praesentia sua multa praestat, ut Deus. Ubi autem non
est Deus, aut quando absens est Deus? Tu noli esse
absens a Deo, et tecum est Deus. Maxime, quia ipse
promisit, et promissum ejus conscriptum quodam
modo chirographum detinemus. Ecce ego vobiscum
sum usque in consummationem saeculi [(Matth. XXVII,
20)]
. Sed nos praevidebat, nobis promittebat.
II.
Redeamus ergo, et audiamus quid dixit, et, sicut
dixi, inspiciamus nos, et, quidquid nobis deesse
invenerimus, ad formam pulchritudinis, quae placet
oculis ejus, tota diligentia excolamus. Et, quia nos
non sufficimus, illum in adjutorium invocemus. Reformet,
qui formavit, recreet, qui creavit, ut perfectos
recondat, qui condidit. Hoc ergo dixit: Quis est
homo, qui vult turrim aedificare, et non sedens primum
computat, si habet sumptus, unde perficiat? Ne forte
incipiat aedificare, et non impleat, et transeuntes homines
dicant: Ecce homo, qui coepit aedificare, et non
potuit perficere. Aut quis est iterum Rex, qui vadit gerere
contra alium Regem bellum, et non prius considerat,
utrum sit idoneus cum decem millibus occurrere
illi, qui habet viginti millia? Alioquin, cum adhuc ille
longe est, mittit legatos quaerens pacem. Et ad istas
duas similitudines conclusit ita: Sic, qui non renuntiat
omnibus, quae sunt ejus, non potest esse meus discipulus [(Luc. XIV, 28-33)]
.
Si soli illi Discipuli vocarentur,
nobis non esset dictum. Quia vero, sicut Scriptura
testatur, omnes Christiani discipuli Christi
sunt: Unus est enim, inquit, vester magister Christus [(Matth. XXIII, 10)]
,
ille solus Christi se neget esse discipulum,
qui Christum negat magistrum. Neque
enim, quia de superiore isto loco loquimur vobis,
ideo magistri vestri sumus. Ille est enim omnium magister,
cujus cathedra est super omnes coelos, sub illo
in unam scholam convenimus, et vos et nos condiscipuli
sumus; sed monemus vos, quomodo solent
majores scholae. Turris, et sumptus, fides, et patientia.
Turris fides, patientia sumptus sunt. Si quis impatiens
fuerit ad toleranda mala mundi hujus, defecit
sumptibus. Rex malus cum viginti millibus diabolus
est, rex cum decem millibus Christianus est. Simplum
contra duplum, veritas contra falsitatem, quia
simplicitas contra duplicitatem. Esto simplici corde.
Noli esse hypocrita, aliud ostentans, aliud agens, et
vincis eum duplicem, qui transfigurat se velut Angelum
lucis. Unde isti, ubi illi sumptus? Ubi perfecta
illa simplicitas, et omnino stabilis, atque inconcussissime
perseverans? In eo, quod sequitur, quod durum
videtur. Hoc est, quod dixi, quia sermo Dei neminem