PL 46, col. 876
Sermones inediti (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
palpat. Sic, inquit, qui non renuntiat omnibus,
quae sunt ejus, non potest meus esse discipulus. Multi
hoc fecerunt, et se ipsos examinaverunt, antequam
tempus persecutionis urgeret, et renuntiaverunt
omnibus, quae sunt mundi, et secuti sunt Christum.
Inde fuerunt Apostoli, qui dixerunt: Ecce nos
dimisimus omnia, et secuti sumus te [(Luc. XVIII, 28)]
.
Nec ipsi magnum aliquid dimiserunt, quia omnes
pauperes fuerunt, sed magnas prorsus dimisisse judicantur
facultates, qui vicerunt omnes cupiditates.
III.
Denique Discipuli tunc dixerunt hoc Domino,
quando dives ille tristis abscessit. qni consilium vitae
aeternae, sicut petierat a Magistro veracissimo, audivit.
Ipse enim venit ad Dominum dives quidam adolescens,
et ait illi: Magister bone. Quid boni faciam,
ut vitam aeternam consequar [(Matth. XIX, 16)]
? Credo
inter delicias affluentissimas divitiarum suarum pungebatur
stimulo futurae mortis, et contabescebat, et,
quia nihil eorum, quae possidebat, ad inferos secum
portare poterat, sciebat, et inter magnas carnis
copias inops anima gemebat. Dicebat, ut existimandum
est, apud semetipsum circumfusus affluentia divitiarum
suarum: Bona sunt, pulchra sunt, deliciosa
sunt, dulcia sunt; sed una hora illa novissima quando
venerit, cuncta relinquenda sunt. Nihil eorum hinc
auferendum est. Restat vita et sola conscientia, restat
post corpus animae vita, et sola conscientia. Quae,
si erit, non jam vita, sed mors altera, pejorque
dicenda est. Nihil enim pejus illa morte, ubi mors
non moritur. Hoc ille quia inter suas delicias cogitabat,
habens tanta bona venit ad Dominum. Dicebat
enim sibi: Post ista tanta bona si habuero et vitam
aeternam, quid me felicius? Unde ergo sollicitus erat,
interrogavit, et ait: Magister bone, quid faciam, ut
vitam aeternam consequar? Respondit ei Dominus
primo: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus,
nisi unus Deus [(Matth. XIX, 17)]
. Hoc est dicere:
Non te facit beatum, nisi unus Deus. Quae habent
divites, bona sunt enim; sed illa bona non faciunt
bonos. Nam, si illa bona fecissent bonos, tanto esset
quisque melior, quanto esset his abundantior. Cum
vero videamus multos quanto copiosiores, tanto
pejores, sine dubio alia sunt quaerenda bona, quae
faciunt bonos. Ipsa enim sunt, quae non possunt haberi
a malis; justitia, pietas, temperantia, religio,
charitas, Dei cultus, ipse postremo Deus. Ad illum
bonum concurrere debemus. Illum, nisi his contemptis,
non assequemur.
IV.
Ego vos palpem, quando Evangelium nec vos,
nec nos palpat? Exhortor ergo Charitatem Vestram,
fratres, sicut dicit Apostolus: Tempus breve est. Reliquum
est, inquit, ut, et qui habent uxores, tanquam
non habentes sint, et, qui flent, tanquam non flentes,
et, qui gaudent, tanquam non gaudentes, et, qui emunt,
tanquam non ementes, et, qui utuntur hoc mundo, tanquam
non utentes [(1 Cor. VII, 29-31)]
. Dimiserunt ergo
Apostoli tunc ea, quae habebant, et ideo Petrus dixit: