PL 46, col. 877

Sermones inediti (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Ecce nos dimisimus omnia.
Quid dimisisti, Petre?
Unam naviculam, et unum rete? Responderet mihi:
Totum mundum dimisi, qui mihi nihil dimisi. Omnium
paupertas, id est, omnium pauperum, parvas
habet facultates, sed magnas habet cupiditates. Non
attendit Deus, quid habeat, sed quid velit. Voluntas
judicatur, quae ab illo, qui non videtur, invisibiliter
perscrutatur. Ergo omnia dimiserunt, et prorsus
totum mundum dimiserunt, quia quidquid sperabant
in hoc mundo amputaverunt, et eum, a quo factus
est mundus, secuti sunt, ejus promissis crediderunt,
et postea multi hoc fecerunt. Et mirum est, fratres
mei, qui hoc fecit? Ipsi hoc fecerunt, qui Dominum
occiderunt. Ibi in Jerusalem, cum Dominus ascendisset
in coelum, et post decem dies misso Spiritu
sancto impleret promissum, impleti Spiritu sancto
Discipuli linguis omnium gentium locuti sunt [(Act. II)] .
Tunc audientes multi Judaei, qui erant in Jerosolymis,
et expavescentes donum gratiae Salvatoris, cum
mirarentur, et stupentes ambigerent inter se, unde
illud esset, acceperunt responsum ab Apostolis, quod
ille hoc praestiterit Spiritu suo, quem ipsi occiderunt,
et consilium salutis quaesierunt. Desperaverant enim
et non arbitrabantur posse sibi donari tantum scelus,
qui Dominum universae creaturae occiderunt. Et acceperunt
consolationem ab Apostolis. Promissa venia,
promissa impunitate crediderunt, et omnia, quae
habebant, vendentes, pretia rerum suarum ad pedes
Apostolorum posuerunt, quanto plus territi, tanto
magis boni. Major timor extorsit delicias. Fecerunt
hoc illi, qui Dominum occiderunt; fecerunt postea
multi, et faciunt multi. Novimus, exempla conspicimus,
in multis consolamur, in multis delectamur,
quia verbum Dei non vacat in eis, qui fideliter audiunt.
Sed aliqui non fecerunt, et veniente persecutione
probati sunt? Quia utebantur mundo Tanquam
non utentes. Non plebeii solum, non quicumque opifices,
non pauperes, non egeni, non mediocres, sed
multi etiam magni divites, senatores, clarissimae
etiam foeminae veniente persecutione omnibus suis
renuntiaverunt, ut turrim perficerent, et simplicitate
fortitudinis atque pietatis duplicem ac fallacem diabolum
vincerent.
V.
Exhortans ergo ad martyrium Dominus Christus
omnibus dixit: Sic, qui non renuntiat omnibus, quae
sunt ejus, non potest esse meus discipulus. Interrogo
ergo te, o anima christiana! Si tibi dicam, quod dictum
est diviti: Vade, vende et tu omnia tua, et habebis
thesaurum in coelo, et veni, sequere Christum [(Matth. XIX, 2)] ,
forte et tu tristis abscedes? Sic
enim et ille juvenis tristis abscessit. Tamen ista verba
non potest audire nisi Christianus. Numquid,
quando lectum est Evangelium, potuisti tibi contra
salutem tuam aures claudere? Audisti: Qui non renuntiat
omnibus, quae sunt ejus, non potest meus esse
discipulus. Cogita apud te ipsum: Fidelis factus es,
baptizatus es, credidisti. Facultates tuas non dimisisti,
sed fidem tuam interrogo. Quomodo credidisti?
Ecce venit periculum fidei. Dicitur tibi: Si persistis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.